.. |
1 - Amici mei filius deis deabusque gratiam habet quia in agris pulchrum
frumentum est.
|
.. |
.. |
2 - Piratae, cur pulchros
bonorum agricolarum equos interficitis? Cur saevi estis?
|
.. |
.. |
3 - Romani, filias filiosque
nostros interficere non debetis, nam in patria nostra beatam vitam agere
cupimus.
|
.. |
.. |
4 - Mi Paule, multas et
pulchras fabulas in libris meis legere potes.
|
.. |
.. |
5 - Pauci agricolae ad
magnam et proximam silvam procedunt quia saevos piratas vident.
|
.. |
.. |
6 - Sunt in oppido nostro
multa et pulchra templa atque ea saepe spectamus.
|
.. |
.. |
7 - Vicinus meus, pulchrorum
agrorum et magnarum silvarum dominus, laetus vir est.
|
.. |
.. |
8 - Fugit Petrus, piger
discipulus, ante magistri oculos ad proximam silvam, nam eum multum timet.
|
.. |
.. |
9 - Pauci et mali piratae
in vicini mei agros aliquando veniunt et eos delent.
|
.. |
.. |
10 - In agrum tuum venire
non possum, nam in amici mei horto laborare debeo.
|
.. |