|
Exercices de grammaire |
.. | 1 - Plures discent quem ad modum labes fiant, quam quem ad modum iis resistatur. |
.. |
.. | 2 - Quam multa, quae nostra causa numquam faceremus,
facimus causa amicorum! Cic.
|
.. |
.. | 3 - Quid dulcius quam habere quicum
omnia audeas sic loqui ut tecum? Qui esset tantus fructus in prosperis
rebus, nisi haberes, qui illis aeque ac tu ipse gauderet? Cic.
quicum : cum quo |
.. |
.. | 4 - Sinite hoc loco, Quirites, sicut poetae solent,
qui res Romanas scribunt, praeterire me nostram calamitatem, quae tanta
fuit, ut eam ad aures Luculli imperatoris non ex proelio nuntius, sed ex
sermone rumor adferret, Cic.
|
.. |
.. | 5 - Isti, qui Catilinam Massiliam ire dictitant,
non tam hoc queruntur quam verentur. Nemo est istorum tam misericors, qui
illum non ad Manlium quam ad Massilienses ire malit. [...] Optemus potius,
ut Catilina eat in exilium, quam queramur, Cic.
|
.. |
.. | 6 - Per omnia arta praeruptaque velut caeci evadunt,
viri super alium alii praecipitantur, Liv.
|
.. |
.. | 7 - Lucus erat, quem medium ex opaco specu fons
perenni rigabat aqua. Quo quia se persaepe Numa sine arbitris velut ad
congressum deae inferebat, Camenis eum lucum sacravit, quod earum ibi concilia
cum conjuge sua Egeria essent, Liv.
|
.. |
.. | 8 - Aequi consulem Minucium atque exercitum ejus circumcessos tenebant:
id ubi Romae nunciatum est, tantus pavor, tanta trepidatio fuit, quanta
si urbem ipsam, non castra, hostes obsiderent: cum autem in altero consule
parum esse praesidii videretur, dictatorem dici placuit.
|
.. | .. | 9 - Caesar respondit: eo sibi minus dubitationis dari, quod eas res
quas legati Helvetii commemorassent memoria teneret, atque eo gravius ferre
quo minus merito populi Romani accidissent.
merito populi Romani : par la faute du peuple romain. |
.. |
.. | Ut quaeque res est turpissima, sic maxime et maturissime vindicanda est, at eadem, quia existimationis periculum est, tardissime judicatur. Qui igitur convenit, quae causa fuerit ad constituendum judicium, eamdem moram esse ad judicandum? Si quis quod spopondit, qua in re verbo se obligavit uno, id non facit, maturo judicio sine ulla religione judicis condemnatur; qui per tutelam aut societatem aut rem mandatam aut fiduciae rationem fraudavit quempiam, in eo, quo delictum majus est, eo poena est tardior? 'Est enim turpe judicium.' Ex facto quidem turpi videte igitur quam inique accidat, quia res indigna sit, ideo turpem existimationem sequi; quia turpis existimatio sequatur, ideo rem indignam non judicari. Ac si qui mihi hoc judex recuperatorve dicat: "potuisti enim leniore actione confligere; potuisti ad tuum jus faciliore et commodiore judicio pervenire; qua re aut muta actionem aut noli mihi instare ut iudicem", tamen is aut timidior videatur quam fortem, aut cupidior quam sapientem judicem esse aequum est, si aut mihi praescribat quemadmodum meum jus persequar, aut ipse id quod ad se delatum sit non audeat judicare. Cicéron, Pro Caecina, 7-8
|
.. |