Leçon >  Correction 
 Chapitre 26  
 Exercice de grammaire  
 
 
 
 Chabrias est rappelé d'Egypte :
il séjourne le moins possible à Athènes.
 
..
  
 [1] Tum praefecti regis Persae legatos miserunt Athenas questum quod Chabrias adversum regem bellum gereret cum Aegyptiis. Athenienses diem certam Chabriae praestituerunt, quam ante domum nisi redisset, capitis se illum damnaturos denuntiarunt. Hoc ille nuntio Athenis rediit, neque ibi diutius est moratus quam fuit necesse. [2] Non enim libenter erat ante oculos suorum civium, quod et vivebat laute et indulgebat sibi liberalius quam ut invidiam vulgi posset effugere. [3] Est enim hoc commune vitium magnis liberisque civitatibus, ut invidia gloriae comes sit, et libenter de iis detrahant quos eminere videant altius, neque animo aequo pauperes alienam opulentiam intueantur. Itaque Chabrias, quoad ei licebat, plurimum aberat. 
 
..
..
 [4] Neque vero solus ille aberat Athenis libenter, sed omnes fere principes fecerunt idem, quod tantum se ab invidia putabent afuturos quantum a conspectu suorum recesserint. Itaque Conon plurimum Cypri vixit, Iphicrates in Thracia, Timotheus Lesbi, Chares Sigei, dissimilis quidem Chares horum et factis et moribus, sed tamen Athenis et honoratus et potens.
NÚpos, Chabrias, 3, 1 
 
..
 
 
 Du choix
d'un maître de philosophie
 
..
 
 Tu vero, (Lucili) etiam ad priores revertere, qui vacant; adjuvare nos possunt non tantum qui sunt, sed qui fuerunt.  Ex his autem qui sunt, eligamus non eos qui verba magna celeritate praecipitant et communes locos volvunt et in privato circulantur, sed eos qui vita docent, qui cum dixerunt quid faciendum sit probant faciendo, qui docent quid vitandum sit nec unquam in eo, quod fugiendum dixerunt, deprehenduntur. Eum elige adjutorem, quem magis admireris cum videris quam cum audieris. Nec ideo te prohibuerim hos quoque audire, quibus admittere populum ac disserere consuetudo est, si modo hoc proposito in turbam prodeunt, ut meliores fiant faciantque meliores, si non ambitionis hoc causa exercent. Quid enim turpius philosophia captante clamores? [...] 
 
.
..
 Quanta autem dementia ejus est, quem clamores imperitorum hilarem ex auditorio dimittunt! Quid laetaris quod ab hominibus his laudatus es quos non potes ipse laudare? 
Sénèque, Ad Lucilium, 52 
 
..
   
 
 Une aventure de Massinissa
 
..
 
 Masinissa, cum quinquaginta haud amplius equitibus, per anfractus montis ignotos sequentibus se eripuit. Tenuit tamen vestigia Bucar, adeptusque eum patentibus prope Clupeam urbem campis, ita circumvenit, ut, praeter quattuor equites, omnes ad unum interficeret. Cum iis ipsum quoque Masinissam saucium prope e manibus inter tumultum amisit. Ala equitum, dispersa lato campo, quibusdam, ut occurrerent, per obliqua tendentibus, quinque hostes sequebatur. Amnis ingens fugientes accepit - neque enim cunctanter, ut quos major metus urgeret, immiserant equos - raptique gurgite in obliquum praelati. Duobus in conspectu hostium in praerapidum gurgitem haustis, ipse perisse creditus. At duo reliqui equites cum eo inter virgulta ulterioris ripae emerserunt. Is finis Bucari sequendi fuit, nec ingredi flumen auso, nec habere credenti se jam, quem sequeretur. Inde vanus auctor absumpti Masinissae ad regem rediit, missique, qui Carthaginem gaudium ingens nuntiarent; totaque Africa fama mortis Masinissae repleta varie animos affecit.
 
.
..
 Masinissa in spelunca occulta cum herbis curaret vulnus duorum equitum latrocinio per dies aliquot vixit. Ubi primum ducta cicatrix patique posse visa jactationem, audacia ingenti pergit ire ad regnum repetendum; atque, in ipso itinere haud plus quadraginta equitibus collectis, cum in Massylos, palam jam quis esset ferens, venisset, tantum motum, cum favore pristino, tum gaudio insperato, quod, quem perisse crediderant, incolumem cernebant, fecit, ut intra paucos dies sex milia peditum armatorum, quattuor equitum, ad eum convenirent, 
Tite-Live, 29,32 

..