|
Exercices de grammaire |
.. | Locutus est Diviciacus Haeduus: "Galliae totius factiones esse duas; harum alterius principatum tenere Haeduos, alterius Arvernos. Hi cum tantopere de potentatu inter se multos annos contenderent, factum esse uti ab Arvernis Sequanisque Germani mercede arcesserentur. Horum primo circiter milia quindecim Rhenum transisse; postea quam agros et cultum et copias Gallorum homines feri ac barbari adamassent, traductos plures; nunc esse in Gallia ad centum et viginti milium numerum. Cum his Haeduos eorumque clientes semel atque iterum armis contendisse; magnam calamitatem pulsos accepisse, omnem nobilitatem, omnem senatum, omnem equitatum amisisse. [...] |
.. |
.. | Futurum esse paucis annis uti omnes ex
Galliae finibus pellerentur atque omnes Germani Rhenum transirent; neque
enim conferendum esse Gallicum cum Germanorum agro neque hanc consuetudinem
victus cum illa comparandam. Ariovistum autem, ut semel Gallorum copias
proelio vicerit, quod proelium factum sit ad Magetobrigam, superbe et crudeliter
imperare, obsides nobilissimi cujusque liberos poscere et in eos omnia
exempla cruciatusque edere, si qua res non ad nutum aut ad voluntatem ejus
facta sit. Hominem esse barbarum, iracundum, temerarium: non posse ejus
imperia, diutius sustineri. Nisi quid in Caesare populoque Romano sit auxilii,
omnibus Gallis idem esse faciendum quod Helvetii fecerint, ut domo emigrent,
aliud domicilium, alias sedes, remotas a Germanis, petant fortunamque,
quaecumque accidat, experiantur. Haec si enuntiata Ariovisto sint, non
dubitare quin de omnibus obsidibus qui apud eum sint gravissimum supplicium
sumat. Caesarem vel auctoritate sua atque exercitus vel recenti victoria
vel nomine populi Romani deterrere posse ne major multitudo Germanorum
Rhenum traducatur."
César, Bellum Gallicum, I, 31
|
.. |
.. | Tum Hispala originem sacrorum expromit : "primo sacrarium id feminarum fuisse, nec quemquam eo virum admitti solitum. Tres in anno statos dies habuisse, quibus interdiu Bacchis initiarentur. Sacerdotes in vicem matronas creari solitas. |
. |
.. | Pacullam Anniam Campanam sacerdotem omnia,
tamquam deum monitu, immutasse : nam et viros eam primam filios suos initiasse,
Minium et Herennium Cerrinios; et nocturnum sacrum e diurno, et pro tribus
in anno diebus quinos singulis mensibus dies initiorum fecisse. Ex quo
in promiscuo sacra sint et permixti viri feminis, et noctis licentia accesserit,
nihil ibi facinoris, nihil flagitii praetermissum. Plura virorum inter
sese, quam feminarum, esse stupra.
|
.. |
.. | Si qui minus patientes dedecoris sint,
et pigriores ad facinus, pro victimis immolari : nihil nefas ducere, hanc
summam inter eos religionem esse. Viros, velut mente capta, cum jactatione
fanatica corporis vaticinari; matronas Baccharum habitu crinibus sparsis
cum ardentibus facibus decurrere ad Tiberim, demissasque in aquam faces,
quia vivum sulphur cum calce insit, integra flamma efferre.
|
. |
.. | Raptos a diis homines dici, quos machinae
illigatos ex conspectu in abditos specus abripiant : eos esse, qui aut
conjurare aut sociari facinoribus aut stuprum pati noluerint. Multitudinem
ingentem, alterum jam prope populum esse : in his nobiles quosdam viros
feminasque. Biennio proximo institutum esse, ne quis major viginti annis
initiaretur : captari aetates et erroris et stupri patientes."
Tite-Live, 39, 13
|
. |
.. | Cum Afros venderet jussu imperatoris quaestor, puerum adultum inter eos forma insigni, cum audisset regii generis esse, ad Scipionem misit. Quem cum percontaretur Scipio quis esset et cujas et cur id aetatis in castris fuisset, Numidam esse ait, "Massivam populares uocare; orbum a patre relictum apud maternum avum Galam, regem Numidarum, eductum, cum avunculo Masinissa, qui nuper cum equitatu subsidio Carthaginiensibus venisset, in Hispaniam trajecisse; prohibitum propter aetatem a Masinissa, nunquam ante proelium inisse; eo die, quo pugnatum cum Romanis esset, inscio avunculo, clam armis equoque sumpto in aciem exisse; ibi prolapso equo effusum in praeceps, captum ab Romanis esse." Scipio, cum adservari Numidam jussisset, quae pro tribunali agenda erant peragit; inde, cum se in praetorium recepisset, vocatum eum interrogat velletne ad Masinissam reverti. Cum, effusis gaudio lacrimis, "cupere vero" diceret, tum puero anulum aureum, tunicam lato clavo cum Hispano sagulo et aurea fibula equumque ornatum donat, jussisque prosequi, quoad vellet, equitibus, dimisit. Tite-Live, 27, 19
|
.. |