Phaedri libellos legere si desideras,
    
    vaces oportet, Eutyche, a negotiis,
    
    ut liber animus sentiat vim carminis.
    
    « Verum » inquis «tanti non est ingenium tuum
    
    momentum ut horae pereat officiis meis. ».
    
    Non ergo causa est manibus id tangi tuis,
    
    quod occupatis auribus non convenit.
    
    Fortasse dices : « aliquae venient feriae,
    
    quae me soluto pectore ad studium vocent.
»
7.
    
    Quam dulcis sit libertas breviter proloquar.
    
    Cani perpasto macie confectus lupus
    
    forte occucurrit. Dein  salutati invicem
    
    ut restiterunt: « unde sic quaeso nites ?
    
    aut quo cibo fecisti tantum corporis ?
    
    Ego, qui sum longe fortior, pereo fame.
    
    Canis simpliciter : « Eadem est condicio tibi,
    
    praestare domino si par officium potes. »
    
    « Quod ?» inquit ille.  « Custos ut sis liminis
;
    
    a furibus tuearis ei noctu domum. »
    
    « Ego ergo sum paratus ; nunc patior nives
    
    imbresque in silvis, asperam vitam trahens
    
    quanto est facilius mihi sub tecto vivere
    
    et otiosum largo satiari cibo ? »
    
    « Veni ergo mecum. » Dum procedunt aspicit
    
    lupus a catena collum detritum cani.
    
    « Vnde hoc, amice ? » « Nihil est. » «
Dic sodes tamen. »
    
    « Quia videor acer, alligant me interdiu,
    
    luce ut quiescam, ut vigilem nox cum venerit ;
    
    crepusculo solutus qua visum est uagor.
    
    Adfertur ultro panis ; de mensa sua
    
    dat ossa dominus ; frustra jactant familia
    
    et, quod fastidit quisque, pulmentarium.
    
    Sic sine labore venter impletur meus.
    
    « Age; siqua est animus, est an non licentia ? »
    
    « Non plane est » inquit.  « Fruere quae
laudas, canis;
    
    regnare nolo, liber ut non sim mihi.
    
 
    
 
    
 
    
9.
    
    Vulgare amici nomen, sed rara est fides.
    
    Cum parvas aedes sibi fundasset Socrates
    
    (cujus non fugio inortem, si famam adsequar,
    
    et cedo invidiae, dummodo absolvar cinis),
    
    ex populo sic nescio quis, ut fieri solet :
    
    « Quaeso, tam angustam talis vir ponis domum ?»
    
    « Vtinam » inquit « veris hanc amicis impleam
! »
    
 
    
10.
    
    Periculosum est credere et non credere.
    
    Vtriusque exemplum breviter ut ponam rei,
    
    Hippolytus obiit, quia novercae creditum est;
    
    Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium.
    
    [Ergo exploranda est veritas multum prius
    
    quam stulte prona judicet sententia.]
    
    Sed fabulosa ne vetustas elevet,
    
    narrabo tibi memoria quod factum est mea.
    
    Maritus quidam cum diligeret conjugem
    
    togamque puram jam pararet filio,
    
    seductus in secretum a liberto est suo,
    
    sperante heredem suffici se proximum.
    
    Qui cum de puero multa mentitus foret
    
    et plura de flagitiis castae mulieris,
    
    adjecit id quod sentiebat maxime
    
    doliturum amanti, ventitare adulterum
    
    stuproque turpi pollui famam domus.
    
    Incensus ille falso uxoris crimine
    
    simulavit iter ad villam clamque in oppido
    
    subsedit; deinde noctu subito januam
    
    intravit, recta cubiculum interius petens,
    
    in quo dormire mater natum jusserat
    
    aetatem adultam servans diligentius.
    
    Dum quaerunt lumen, dum concursant familia,
    
    irae furentis impetum non sustinens
    
    ad lectum vadit, temtat in tenebris caput.
    
    Vt sentit tonsum, gladio pectus transigit,
    
    nihil introspiciens, dum dolorem vindicet.
    
    Lucerna adlata simul adspexit filium
    
    sanctamque uxorem dormientem cubiculo,
    
    sopita primo quae nil somno senserat,
    
    repraesentavit in se poenam facinoris
    
    et ferro incubuit quod credulitas strinxerat.
    
    Accusatores postularunt mulierem
    
    Romamque pertraxerunt ad centumviros.
    
    Maligna insontem deprimit suspicio,
    
    quod bona possidit. Stant patroni fortiter
    
    causam tuentes innocentis feminae.
    
    A Divo Augusto tunc petierunt judices
    
    ut adjuvaret juris jurandi fidem,
    
    quod ipsos error implicuisset criminis.
    
    Qui postquam tenebras dispulit calumniae
    
    certumque fontem ucritatis repperit :
    
    « luat » inquit « poenas causa libertus mali ;
    
    namque orbam nato simul et privatam viro
    
    miserandam potius quam damnandam existimo.
    
    Quodsi delata perscrutatus crimina
    
    paterfamilias esset si, mendacium
    
    subtiliter limasset, a radicibus
    
    non evertisset scelere funesto domum. »
    
    Nil spernat auris, nec tamen credas statim,
    
    quandoquidem et illi peccant quos minime putes,
    
    et qui non peccant inpugnantur fraudibus.
    
    Hoc admonere simplices etiam potest,
    
    opinione alterius nequid ponderent;
    
    ambitio namque dissidens mortalium
    
    aut gratiae subscribit aut odio suo ;
    
    erit ille notus quem per te cognoveris.
    
    Haec exsecutus sum propterea pluribus.
    
    Brevitate nimia quoniam quosdam offendimus.
    
 
    
12.
    
    In stercullino pullus gallinacius
    
    dum quaerit escam margaritam repperit.
    
    «Jaces indigno quanta res » inquit « loco ! »
    
    Hoc siquis pretii cupidus vidisset tui,
    
    olim redisses ad splendorem pristinum.
    
    Ego quod te inveni, potior cui multo est cibus ?
    
    Nec tibi prodesse nec mihi id quicquam potis »
    
    Hoc illis narro qui me non intellegunt.
    
 
    
13.
    
    Apes in alta fecerant quercu favos ;
    
    hos fuci inertes esse dicebant suos.
    
    Lis ad forum deducta est vespa judice.
    
    Quae genus utrumque nosset cum pulcherrime,
    
    legem duabus hanc proposuit partibus :
    
    « non inconveniens corpus et par est color,
    
    in dubium plane res ut merito venerit.
    
    Sed ne religio peccet inprudens mea,
    
    aluos accipite et ceris opus infundite,
    
    ut ex sapore mellis et forma favi,
    
    de quis nunc agitur, auctor horum appareat. »
    
    Fuci recusant, apibus condicio placet.
    
    Tunc illa hac litem sustulit sententia :
    
    apertum est quis non possit aut consueverit,
    
    quapropter apibus fructum restituo suum. »
    
    Hanc praeterissem fabulam silentio,
    
    si pactam fuci non recusassent fidem.
    
     
    
14.
    
    Puerorum in turba quidam ludentem Atticus
    
    Aesopum nucibus cum vidisset, restitit
    
    et quasi delerum risit. Quod sensit simul
    
    derisor potius quam deridendus senex,
    
    arcum retensum posuit in media via ;
    
    « heus ! » inquit « sapiens, expedi cur fecerim.
    
    Concurrit populus. Ille se torquet diu
    
    nec quaestionis positae causam intellegit.
    
    Novissime succumbit. Tum victor  ??????:
    
    « cito rumpes semper si tensum habueris ;
    
    at si laxaris cum voles erit utilis.
    
    Sic lusus animo debent aliquando dari,
    
    ad cogitandum melior ut redeat tibi. »
    
 
    
16.
    
    Humanitati qui se non accommodat
    
    plerumque poenas oppetit superbiae.
    
    Cicada acerbum noctuae convicium
    
    faciebat, solitae victum in tenebris quaerere
    
    cavoque ramo capere somnum interdiu.
    
    Rogata est ut taceret ; multo validius
    
    clamare occepit. Rursus admota prece
    
    accensa magis est. Noctua ut vidit sibi
    
    nullum esse auxilium et verba contemni inrita,
    
    hac est adgressa garrulam fallacia :
    
    « dormire quia me non sinunt cantus tui,
    
    sonos e cithara quos putes Apollinis,
    
    potarest animus nectar, quod Pallas mihi
    
    nuper donavit ; si non fastidis, veni ;
    
    una bibamus. » Illa, qua arebat siti,
    
    simul cognovit vocem laudari suam,
    
    cupide advolavit. Noctua obsepto cavo
    
    trepidantem consectata est et leto dedit.
    
    Sic viva quod negarat tribuit mortua.
    
 
    
17.
    
    Olim quas vellent esse in tutela sua
    
    dii ut legerunt arbores, quercus Jovi,
    
    at myrtos Veneri placuit ; Phoebo laurea,
    
    pinus Cybebe, populus celsa Herculi.
    
    Minerva admirans quare sterilis sumerent
    
    interrogavit. Causam dixit Juppiter :
    
    « honorem fructu ne videamur vendere. »
    
    « At mehercules narrabit quod quis voluerit
    
    oliva nobis propter fructum est gratior. »
    
    Tum sic deorum genitor atque hominum sator:
    
    « o nata, merito sapiens dicere omnibus.
    
    Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria. »
    
    Nihil agere quod non prosit fabella admonet.
    
 
    
18.
    
    Pavo ad Junonem venit, indigne ferens
    
    cantus Juscinii quod sibi non tribuerit;
    
    illum esse cunctis avibus admirabilem,
    
    se derideri simul ac vocem miserit.
    
    Tunc consolandi gratia dixit dea :
    
    « sed forma vincis, vincis magnitudine :
    
    nitor smaragdi collo praefulget tuo
    
    pictisque plumis gemmeam caudam explicas. »
    
    « Quo mi » inquit « mutam speciem, si vincor sono
? »
    
    « Fatorum arbitrio partes sunt vobis datae ;
    
    tibi forma, vires aquilae, luscinio melos ;
    
    augurium corvo, laeva cornici omina ;
    
    omnesque propriis sunt contentae dotibus.
    
    Noli adfectare quod tibi non est datum,
    
    delusa ne spes ad querelam reccidat. »
    
 
    
ep.
Supersunt mihi quae scribam, sed parco sciens ;
    
    primum Eutyche ne videar tibi molestior,
    
    distringit quem multarum rerum varietas ;
    
    dein siquis eadem forte conari velit
    
    habere ut possit aliquid operis residui ;
    
    quamvis materiae tanta abundet copia
    
    labori faber ut desit, non fabro labor.
    
    Brevitati nostrae praemium ut reddas peto
    
    quod es pollicitus ; exhibe vocis fidem.
    
    Nam vita morti propior fit cotidie,
    
    et hoc minus perveniet ad me muneris
    
    quo plus consumet temporis dilatio.
    
    Si cito rem perages, usus fiet longior ;
    
    fruar diutius, si celerius cepero.
    
    languentis aevi dum sunt aliquae reliquiae,
    
    auxilio locus est ; olim senio debilem
    
    frustra adjuvare bonitas nitetur tua,
    
    cum jam desierit esse beneficium utile
    
    et mors vicina flagitabit debitum.
    
    Stultum admovere tibi preces existimo.
    
    Tuae sunt partes ; fuerunt aliorum prius
    
    Dein simili gyro venient aliorum vices.
    
    Decerne quod religio, quod patitur fides,
    
    et graviter me tutare judicio tuo.
    
    Proclivis ultro cum sit misericordia,
    
    saepe impetravit veniam confessus reus ;
    
    quanto innocenti justius debet dari ?
    
    Excedit animus quem proposuit terminum ;
    
    sed difficulter continctur spiritus,
    
    integritatis qui sincerae conscius
    
    a noxiorum premitur insolentiis.
    
    Qui sint requiris ; apparebunt tempore.
    
    Ego quondam legi quam puer sententiam
    
    « palam muttire plebeio piaculum est »,
    
    dum sanitas constabit pulchre meminero.