Exercices de grammaire 
 L'adjectif verbal 
 
 
      Grammaire      Correction       Lexique    Page d'accueil 

                A. - Traduire :

1 - Eum ad vindicandum fortissimum fore putasti. - 2 - Non est in uno homine salus periclitanda rei publicae. - 3 - Ut legum poenas pertimescas non est postulandum. - 4 - Verendum mihi non erat, ne quid hoc parricida civium interfecto invidiae mihi in posteritatem redundaret. - 5 - Magna dis inmortalibus habenda est atque huic ipsi Jovi gratia. - 6 - Servi mei si me metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem. - 7 - Superiora illa (facinora), quamquam ferenda non fuerunt, tamen, ut potui, tuli. - 8 - Relinquebatur ut naves essent exspectandae. - 9 - Caesar veritus est ne Pompeius Italiam dimittendam non existimaret. - 10 - Perseverandum putabat. - 11 - Hostes maturandum iter existimabant. - 12 - Nocturna proelia sunt vitanda. - 13 - Milites omnium suorum vitae consulendum putabant. - 14 - Omnes statim castris exeundum putabant. - 15 - Ipsi erant transcendendae valles maximae ac difficillimae. - 16 - Consul naves reficiendas hujus belli causa curaverat. - 17 - Pastor duos infantes tulit in casam et conjugi dedit educandos. - 18 - Obsidibus imperatis centum hos Aeduis custodiendos tradit. - 19 - Caesar maturius sibi de bello cogitandum putavit. - 20 - Multitudo dixit libertatem unicuique prius reddendam esse quam arma danda. - 21 - Satis fretus (erat) esse etiam nunc tolerando certamini legatum. - 22 - Occidit stulte data vina bibendo.

                B. - Traduire les phrases suivantes extraites des Tusculanes II :

1 - Mortis contemptio non minimum valet ad animum metu liberandum. - 2 - Hoc genere molestiae sic, mihi crede, sum liberatus, ut nihil minus curandum putem. - 3 - (Dolor) tristis res est sine dubio, aspera, amara, inimica naturae, ad patiendum tolerandumque difficilis. - 4 - Nec tam quaerendum est dolor malumne sit, quam firmandus animus ad dolorem ferendum. - 5 - Lycurgi leges laboribus erudiunt juventutem, venando, currendo, esuriendo, sitiendo, algendo, aestuando. - 6 - Nec quisquam fuit qui eum qui ita pateretur non laudandum putaret. - 7 - Athletae in jactandis caestibus ingemescunt, non quod doleant animove succumbant, sed quia profundenda voce omne corpus intenditur venitque plaga vehementior. - 8 - Apud quos autem venandi et equitandi laus viget, qui hanc petessunt, nullum fugiunt dolorem. - 9 - Si omnia fugiendae turpitudinis adipiscendaeque honestatis causa faciemus, non modo stimulos doloris, sed etiam fulmina fortunae contemnamus licebit. - 10 - Urgentibus asperis et odiosis doloribus, si tanti sint, ut ferendi non sint, quo sit confugiendum, tu vides. - 11 - In omnibus officiis persequendis animi est adhibenda contentio; ea est sola offici tamquam custodia. - 12 - Dabo meum testamentum legendum cui volueris.