|
|
Leçon | Correction | Dictionnaire |
.. | 1 - Mortuo Numa, Tullus Hostilius regnavit. Hic non solum proximo regi dissimilis, sed etiam Romulo ferocior fuit. |
.. |
.. | 2 - In Graecia campi non tam multi sunt
quam montes. Sed incolae plures in campis quam in montibus habitabant quia
agri fecundiores atque ingentiores sunt.
|
.. |
.. | 3 - Hercules, vir fortissimus e Graecis,
plurimas feras, majorem regionis partem vastantes, interfecit.
|
.. |
.. | 4 - Petrus et Paulus in patris horto cum
duobus servis laborant; hi impigri sunt, illi pigri.
|
.. |
.. | 5 - Ad rivum eundem lupus et agnus venerant,
siti compulsi. Superior stabat lupus, inferiorque agnus. Tunc ferus,
tam saevus quam leo, animalium mitissimo dixit : "Cur turbulentam fecisti
mihi aquam bibenti?"
|
.. |
.. | 6 - De fenestra corvus raptum caseum vorare
volebat, alta residens arbore. Cui vulpes invidit, deinde sic dixit : "Corve
mi, bene cantas". At ille, dum vocem vult ostendere, lato ore emisit
caseum, quem celeriter dolosa vulpes avidis rapuit dentibus.
|
.. |
.. | 7 - Rex Romulum Remumque alveo impositos
abjecit in Tiberim, qui tunc forte super ripas erat effusus; sed, relabente
flumine, eos aqua in sicco reliquit. Vastae tum in eis locis solitudines
erant. Lupa ad vagitum accurrit, infantes lingua lambit uberaque eorum
ori admovit. Faustulus, pastor regius, gemellos animadvertit, eos tulit
in casam et conjugi dedit. Qui adulti inter pastores ludicris certaminibus
valentissimi fuerunt.
|
.. |
.. | Proca, rex Albanorum, duos filios, Numitorem et Amulium habuit. Numitori, qui natu major erat, regnum reliquit; sed Amulius, pulso fratre, regnavit, et quia eum sobole privare volebat, Rheam Sylviam ejus filiam Vestae sacerdotem fecit, quae tamen Romulum et Remum uno partu edidit. Quo cognito, Amulius ipsam in vincula conjecit, parvulos alveo impositos abjecit in Tiberim, tunc forte super ripas effusum; sed, relabente flumine, eos aqua in sicco reliquit. Vastae tum in eis locis solitudines erant. |
.. |
.. | Aliqua lupa ad vagitum accurrit, infantes
lingua lambit, ubera eorum ori admovit. Animal autem saepe ad parvulos
veniebat; itaque Faustulus, pastor regius, rem animadvertit, eos tulit
in casam et Accae Laurentiae conjugi dedit. Qui adulti latrones a rapina
pecorum arcebant.
D'après Lhomond
|
.. |