Leçon >  Correction 
 Chapitre 28 
 Exercices de grammaire 
 
 
Accueil triomphal fait à Cicéron à son retour d'exil
(57 av. J.C.)
 
..
  
 Pr. Nonas Sextilis Dyrrachio sum profectus... Brundisium veni Nonis Sextilibus. Ibi mihi Tulliola mea fuit praesto natali suo ipso die qui casu idem natalis erat et Brundisinae coloniae et tuae vicinae salutis [...] Ante diem sextum Idus Sextiles cognovi, quom Brundisii essem, litteris Quinti, mirifico studio omnium aetatum atque ordinum, incredibili concursu Italiae legem comitiis centuriatis esse perlatam.  
 
..
..
 Inde a Brundisinis honestissime ornatus iter ita feci ut undique ad me cum gratulatione legati convenerint. Ad Urbem ita veni ut nemo ullius ordinis homo nomenclatori notus fuerit qui mihi obviam non venerit, praeter eos inimicos quibus id ipsum, se inimicos esse, non liceret aut dissimulare aut negare. Cum venissem ad portam Capenam, gradus templorum ab infima plebe completi erant. A qua plausu maximo cum esset mihi gratulatio significata, similis et frequentia et plausus me usque ad Capitolium celebravit in foroque et in ipso Capitolio miranda multitudo fuit. 
 
..
..
 Postridie in senatu qui fuit dies Nonarum Septembr. senatui gratias egimus. 
Cicéron, Ad Atticum, 4, 1
 
..
 
 
Lettre d'exil.
 
..
 
 TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE S. D. 
   Accepi ab Aristocrito tris epistulas, quas ego lacrimis prope delevi. Conficior enim maerore, mea Terentia; nec meae me miseriae magis excruciant, quam tuae vestraeque. Ego autem hoc miserior sum quam tu, quae es miserrima, quod ipsa calamitas communis est utriusque nostrum, sed culpa mea propria est. Meum fuit officium, vel legatione vitare periculum, vel diligentia et copiis resistere, vel cadere fortiter. Hoc miserius, turpius, indignius nobis nihil fuit. Quare cum dolore conficior, tum etiam pudore. Pudet enim me uxori meae optimae, suavissimis liberis, virtutem et diligentiam non praestitisse. nam mihi ante oculos dies noctesque versatur squalor vester et maeror et infirmitas valetudinis tuae; spes autem salutis pertenuis ostenditur. Inimici sunt multi, invidi paene omnes. Ejicere nos magnum fuit, excludere facile est. Sed tamen quamdiu vos eritis in spe, non deficiam, ne omnia mea culpa cecidisse videantur [...] 
 
.
..
 Faciam quae praecipis [...] Sum Dyrrhachi hoc tempore, ut quam celerrime, quid agatur, audiam, et sum tuto; civitas enim haec semper a me defensa est. Cum inimici nostri venire dicentur, tum in Epirum ibo. Scribis te, si velim, ad me venturam : ego vero, cum sciam magnam partem istius oneris abs te sustineri, te istic esse volo. Si perficitis quod agitis, me ad vos venire oportet. Sin autem... sed nihil opus est reliqua scribere. [...] Cura ut valeas et ita tibi persuadeas mihi te carius nihil esse nec umquam fuisse. 
Cicéron, Fam. 14, 3
 
..
 
 1 - Si perficitis quod agitis : si vous achevez ce que vous êtes en train de faire.
 
 
 L'armée romaine et Philippe.
 
..
 
 Pellinaeum, ubi Philippus Megalopolitanus cum quingentis peditibus et equitibus quadraginta in praesidio erat, circumsidunt et, priusquam oppugnarent, mittunt ad Philippum qui monerent, ne vim ultimam experiri vellet. quibus ille satis ferociter respondit vel Romanis vel Thessalis se crediturum fuisse, in Philippi se potestatem commissurum non esse. Postquam apparuit vi agendum, quia videbatur et Limnaeum eodem tempore oppugnari posse, regem ad Limnaeum ire placuit, Baebius restitit ad Pellinaeum oppugnandum. 
Tite-Live, 36, 13 
 
..
 
 
Les alliés accordent une trève à Philippe.
 
..
 
 Litus ad Thronium conloquio destinatur. Eo mature conventum est. Ibi Philippus primum et Quinctium et omnes qui aderant rogare ne spem pacis turbare vellent, postremo petere tempus quo legatos mittere Romam ad senatum posset : aut iis condicionibus se pacem impetraturum aut quascumque senatus dedisset leges pacis accepturum. Id ceteris haudquaquam placebat : nec enim aliud quam moram et dilationem ad colligendas vires quaeri; Quinctius verum id futurum fuisse dicere si aestas et tempus rerum gerendarum esset: nunc hieme instante nihil amitti dato spatio ad legatos mittendos; nam neque sine auctoritate senatus ratum quicquam eorum fore quae cum rege ipsi pepigissent, et explorari dum bello necessariam quietem ipsa hiems daret senatus auctoritatem posse. In hanc sententiam et ceteri sociorum principes concesserunt; indutiisque datis in duos menses et ipsos mittere singulos legatos ad senatum edocendum ne fraude regis caperetur placuit. 
Tite-Live, 32 
 
..