Leçon >  Correction 
 Chapitre 29  
 Exercices de grammaire  
     
 
Eloge de Pompée
 
..
 
 Jam vero virtuti Cn. Pompei quae potest oratio par inveniri? Quid est quod quisquam aut illo dignum aut vobis novum aut cuiquam inauditum possit adferre? Neque enim illae sunt solae virtutes imperatoriae, quae vulgo existimantur, labor in negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providiendo: quae tanta sunt in hoc uno, quanta in omnibus reliquis imperatoribus, quos aut vidimus aut audivimus, non fuerunt. 
 
..
..
 Testis est Italia, quam ille ipse victor L. Sulla hujus virtute et subsidio confessus est liberatam. Testis est Sicilia, quam multis undique cinctam periculis non terrore belli, sed consilii celeritate explicavit. Testis est Africa, quae, magnis oppressa hostium copiis, eorum ipsorum sanguine redundavit. Testis est Gallia, per quam legionibus nostris iter in Hispaniam Gallorum internecione patefactum est. Testis est Hispania, quae saepissime plurimos hostes ab hoc superatos prostratosque conspexit. Testis est iterum et saepius Italia, quae, cum servili bello taetro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit : quod bellum exspectatione ejus attentuatum atque imminutum est, adventu sublatum ac sepultum. Testes nunc vero jam omnes orae atque omnes exterae gentes ac nationes; denique maria omnia, cum universa, tum in singulis oris omnes sinus atque portus. 
Cicéron, de imperio Cn. Pompei, XI, 29-31 
 
..
 
 
Les maladies de l'âme,
ne sont-elles pas, elles aussi, curables?
 
..
 
 Qui pecuniae cupiditate, qui voluptatum libidine feruntur, quorumque ita perturbantur animi ut non multum absint ab insania, his nullane est adhibenda curatio? Utrum quod minus noceant animi aegrotationes quam corporis, an quod corpora curari possint, animorum medicina nulla sit? 
 
..
..
  At et morbi perniciosiores pluresque sunt animi quam corporis. Hoc enim ipso odiosi sunt, quod ad animum pertinent eumque sollicitant : « animusque aeger, ut ait Ennius, semper errat, neque pati, neque perpeti potis est, cupere nunquam desinit ». Quibus duobus morbis (ut omittam alios), aegritudine et cupiditate, qui tandem possunt in corpore esse graviores? Qui vero probari potest ut sibi animus mederi non possit, cum ipsam medicinam corporis animus invenerit, cumque ad corporum sanationem multum ipsa corpora et natura valeant, nec omnes qui curari se passi sunt continuo etiam convalescant, animi autem qui sanari voluerint, praeceptisque sapientium paruerint sine ulla dubitatione sanentur? Est profecto animi medicina, philosophia, cujus auxilium non, ut in corporis morbis, petendum est foris. 
Cicéron, Tusculanes, III, 5. 
 
..
 
 
La discrétion de Papirius Praetextatus.
 
..
 
 Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis introire. Tum, cum in senatu res major quaepiam consultata eaque in diem posterum prolata est, placuit ut eam rem super quam tractavissent ne quis enuntiaret, priusquam decreta esset. 
 
..
..
 Mater Papirii pueri, qui cum parente suo in curia fuerat, percontata est filium quidnam in senatu patres egissent. Puer respondit tacendum esse neque id dici licere. Mulier fit audiendi cupidior : secretum rei et silentium pueri animum ejus ad inquirendum everberat; quaerit igitur compressius violentiusque. Tum puer, matre urgente, lepidi atque festivi mendacii consilium capit : actum in senatu dixit, utrum videretur utilius exque republica esse unusne ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset. Hoc illa ubi audivit, animus compavescit, domo trepidans egreditur ad ceteras matronas. Pervenit ad senatum postridie matrum familias caterva. Lacrimantes atque obsecrantes orant una potius ut duobus nupta fieret quam ut uni duae. Senatores, ingredientes in curiam, quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio istaec vellet, mirabantur. Puer Papirius, in medium curiae progressus, quid mater audire institisset, quid ipse matri dixisset, rem, sicut fuerat, denarrat. 
 
..
..
 Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur, consultum facit uti posthac pueri cum patribus in curiam ne introeant, praeter ille unus Papirius, atque puero postea cognomentum honoris gratia inditum "Praetextatus" ob tacendi loquendique in aetate praetextae prudentiam. 
Aulu-Gelle, Nuits attiques, 1, 23
 
..
 
Traduire l'exercice.
 
..
 
 1 - Epicurus non satis politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi appellantur. Cic. Fin. 1 
 
..
..
 2 - Neocles generosus fuit. Is uxorem Acarnanam civem duxit, ex qua natus est Themistocles. Qui cum minus esset probatus parentibus, quod et liberius vivebat et rem familiarem neglegebat, a patre exheredatus est. Quae contumelia non fregit eum, sed erexit. Nep. 
 
..
..
 3 - Praetor pedestribus exercitibus praefuit et praefectus classis magnas mari res gessit. Quas ob causas praecipuus ei honos habitus est. Namque omnibus unus insulis praefuit, in qua potestate Pheras cepit, coloniam Lacedaemoniorum. Nep. 
 
..
..
 4 - Habebat avunculum Q. Caecilium, equitem Romanum, familiarem L. Luculli, divitem, difficillima natura: cujus sic asperitatem veritus est, ut, quem nemo ferre posset, hujus sine offensione ad summam senectutem retinuerit benevolentiam. Nep. 
 
..
..
 5 - Aristides, Lysimachi filius, aequalis fere fuit Themistocli atque cum eo de principatu contendit; namque obtrectarunt inter se. In his autem cognitum est quanto antestaret eloquentia innocentiae. Quamquam enim adeo excellebat Aristides abstinentia ut unus post hominum memoriam - quod quidem nos audierimus - cognomine Justus sit appellatus, tamen a Themistocle collabefactus testula illa exsilio decem annorum multatus est. Nep. 
 
..
..
 6 - Quantum natura studioque valeat memoria, testis est vel Themistocles, quem unum intra annum optime locutum esse Persice constat; vel Mithridates, cui notae fuerunt duae et viginti linguae earum, quibus imperabat, nationum; vel Crassus ille dives, qui cum Asiae praeesset quinque Graeci sermonis differentias sic tenuit ut jus cuique redderet eadem lingua, qua quisque apud eum lingua postulasset; vel Cyrus, quem omnium militum tenuisse nomina traditum est. D'après Quintilien. 
 
..
..
 7 - (Servius Sulpicius console Cicéron de la mort de sa fille). - Quae res mihi non mediocrem consolationem attulit, volo tibi commemorare, si forte eadem res tibi dolorem minuere possit. Ex Asia rediens cum ab Aegina, Megaram versus, navigarem, coepi regiones circumcirca prospicere : post me erat Aegina, ante me Megara, dextra Piraeeus, sinistra Corinthus, quae oppida quodam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata et diruta ante oculos jacent. Coepi egomet mecum sic cogitare : "Hem! nos homunculi indignamur si quis nostrum interiit aut occisus est, quorum vita brevior esse debet, cum uno loco tot oppidum cadavera projecta jacent? Visne tu te, Servi, cohibere et meminisse hominem te esse natum. Crede mihi cogitatione ea non mediocriter sum confirmatus. Hoc idem, si tibi videtur, fac ante oculos tibi proponas. Modo uno tempore tot viri clarissimi interierunt, de imperio populi Romani tanta deminutio facta est, omnes provinciae conquassatae sunt; in unius mulierculae animula si jactura facta est, tanto opere commoveris? Quae si hoc tempore non diei suum obisset, paucis post annis tamen ei moriendum fuit, quoniam homo nata fuerat.
Cic. Fam. 4, 5, 4
   tot oppidum (gén. archaïque) = tot oppidorum.
  
..