Exercices de grammaire 
 Les traductions de UT
(UT NON, NE) 
 
 
      Grammaire      Correction       Lexique    Page d'accueil 

 
                    A. - Traduire :

1 - Is persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent. - 2 - Ducem damnatum poenam sequi oportebat, ut igni cremaretur. - 3 - A Sequanis impetrat ut per fines suos Helvetios ire patiantur, obsidesque uti inter sese dent perficit. - 4 - Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum influit, incredibili lenitate, ita ut oculis in utram partem fluat judicari non possit. - 5 - Diutius cum sustinere nostrorum impetus non possent, hostes, ut coeperant, in montem se receperunt. - 6 - Reliquas copias Helvetiorum ut consequi posset, pontem in Arari faciendum curat. - 7 - Reliquas civitates sollicitant ut in ea libertate quam a majoribus acceperint permanere quam Romanorum servitutem perferre malint. - 8 - Jam ut omnia contra opinionem acciderent, tamen se plurimum navibus posse, Romanos neque ullam facultatem habere navium, neque eorum locorum ubi bellum gesturi essent vada, portus, insulas novisse perspiciebant. - 9 - Erant ejus modi fere situs oppidorum ut posita in extremis lingulis promunturiisque neque pedibus aditum haberent [...] neque navibus. - 10 - Discedens ab hibernis Caesar in Italiam, ut quotannis facere consueverat, legatis imperat, quos legionibus praefecerat, uti quam plurimas possent hieme naves aedificandas veteresque reficiendas curarent. - 11 - Orant Caesarem ut sibi parcat, ne communi odio Germanorum innocentes pro nocentibus poenas pendant.
 

                   B. - Traduire les phrases suivantes extraites des Tusculanes II

1 - Poetae lamentantes inducunt fortissimos viros, molliunt animos nostros, ita sunt deinde dulces, ut non legantur modo, sed etiam ediscantur. - 2 - Spartae pueri ad aram sic verberibus accipiuntur, ut multus e visceribus sanguis exeat, non numquam etiam, ut, cum ibi essem, audiebam, ad necem. - 3 - Arma membra militis esse dicunt; quae quidem ita geruntur apte, ut si usus fuerit, abjectis oneribus expeditis armis ut membris pugnare possint. 4 - Eloquere, eloquere, res Argiuum proelio ut se sustinet. - 5 - Tune, si te forte dolor aliquis pervellerit, exclamabis ut mulier, non constanter et sedate feres? - 6 - Hisce ego pluribus nominibus unam rem declarari volo, sed utor, ut quam maxime significem, pluribus. - 7 - reliquum est ut tute tibi imperes;[...] Quasi duo simus, ut alter imperet, alter pareat. - 8 - Cum praecipitur ut nobismet ipsis imperemus, hoc praecipitur, ut ratio coerceat temeritatem. - 9 - Saepe videmus fractos pudore, qui ratione nulla vincerentur. Ergo hos quidem ut famulos vinclis prope ac custodia, qui autem erunt firmiores nec tamen robustissimi, hos admonitu oportebit ut bonos milites revocatos dignitatem tueri. - 10 - Videsne ut obmutuerit non sedatus corporis, sed castigatus animi dolor? - 11 - Eriget ipse se, suscitabit, instruet, armabit, ut tamquam hosti sic obsistat dolori.

                    C. - Traduire :

Quamquam quid loquor? Tu ut ullam fugam meditere, tu ut ullum exilium cogites? Utinam tibi istam mentem di inmortales duint (= dent)! Tu ut vitiis tuis commoveare, ut legum poenas pertimescas, ut temporibus rei publicae cedas, non est postulandum. Neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor umquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocarit (= revocaverit). Quam ob rem, ut saepe jam dixi, proficiscere ac recta (via) perge in exilium; vix feram sermones hominum, si id feceris. Sin autem servire meae laudi et gloriae mavis, egredere cum importuna sceleratorum manu, concita perditos cives, secerne te a bonis, exsulta impio latrocinio, ut a me non ejectus ad alienos, sed invitatus ad tuos iisse videaris. Quamquam quid ego te invitem, a quo jam sciam esse praemissos, qui tibi ad Forum Aurelium praestolarentur armati, a quo etiam aquilam illam argenteam, cui domi tuae sacrarium scelerum tuorum constitutum fuit, sciam esse praemissam? Tu ut illa carere diutius possis, quam venerari ad caedem proficiscens solebas?
                                                                                                                          Cicéron, Catilina, 1, 22 (passim)

                    D. - Traduire :

1 - Caesar militibus dixit quod si esset factum, uti ad Gergoviam contigisset, futurum ut detrimentum in bonum verteret atque (ei) qui ante dimicare timuissent, (futurum ut) ultro se proelio offerrent. - 2 - Ut me levarat tuus adventus, sic discessus adflixit.