|
|
Grammaire | Correction | Lexique | Page d'accueil |
A. - Traduire :
1 - Antonius ad hunc ordinem res optimas deferebat; nihil tum, nisi quod erat notum omnibus, in Caesaris commentariis reperiebatur. - 2 - Antonius scriptum senatus consultum, quod fieri vellet, attulit. - 3 - Cum Brundisium iterque illud, quod tritum in Graeciam est, non sine causa vitavissem, veni Syracusas, quod ab ea urbe transmissio in Graeciam laudabatur. - 4 - Quam autem ad pestem furor tribunicius impelli non poterit, his duabus quaestionibus de vi et majestatis sublatis? Quid quod obrogatur legibus Caesaris, quae jubent ei, qui majestatis damnatus sit, aqua et igni interdici? - 5 - Quod si ita putas, totam ignoras viam gloriae. - 6 - Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod essent publice polliciti, flagitare. Nam propter frigora (quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum est, posita est), non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat; eo autem frumento quod flumine Arari navibus subvexerat propterea uti minus poterat quod iter ab Arari Helvetii averterant. - 7 - Legatos ad Caesarem mittunt nobilissimos civitatis qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum. - 8 - His Caesar ita respondit: eo sibi minus dubitationis dari, quod eas res quas legati Helvetii commemorassent memoria teneret. - 9 - His Caesar ita respondit: quod si veteris contumeliae oblivisci vellet, num etiam recentium injuriarum, quod eo invito iter per provinciam per vim temptassent, quod Haeduos, quod Allobrogas vexassent, memoriam deponere posse?
B - Traduire ce passage de Cicéron (Catilinaires, 1, 12 et 13)
Nunc jam aperte rem publicam universam petis; templa deorum immortalium,
tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam totam ad exitium et vastitatem
vocas. Quare, quoniam id quod est primum, et quod hujus imperii disciplinaeque
majorum proprium est, facere nondum audeo, faciam id quod est ad severitatem
lenius et ad communem salutem utilius. Nam si te interfici jussero, residebit
in re publica reliqua conjuratorum manus; sin tu, quod te jam dudum hortor,
exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et perniciosa sentina
rei publicae. Quid est, Catilina? num dubitas id me imperante facere, quod
jam tua sponte faciebas? Exire ex urbe jubet consul hostem. Interrogas
me, num in exilium; non jubeo, sed, si me consulis, suadeo. Quid est enim,
Catilina, quod te jam in hac urbe delectare possit? in qua nemo est extra
istam conjurationem perditorum hominum, qui te non metuat, nemo, qui non
oderit. Quae nota domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae est? quod
privatarum rerum dedecus non haeret in fama? quae lubido ab oculis, quod
facinus a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore afuit?
C - Traduire ces phrases extraites des Tusculanes II
1 - Dum nihil bonum, nisi quod honestum, nihil malum, nisi quod turpe,
optare hoc quidem est, non docere. - 2 - Ille certe non fortis, qui jacet
in tecto umido, quod ejulatu, questu, gemitu, fremitibus resonando mutum
flebiles voces refert. - 3 - Illi qui Graeciae formam rerum publicarum
dederunt, corpora juvenum firmari labore voluerunt. Quod Spartiatae etiam
in feminas transtulerunt quae ceteris in urbibus mollissimo cultu parietum
umbris occuluntur. - 4 - Quod ergo et postulatur a fortibus et laudatur,
cum fit, id aut extimescere veniens aut non ferre praesens nonne turpe
est? - 5 - Sumus enim natura studiosissimi adpetentissimique honestatis;
cujus si quasi lumen aliquod aspeximus, nihil est quod non parati simus
et ferre et perpeti. - 6 - Id dicam, quod solebat narrare Pompeius, se,
cum Rhodum venisset, audire voluisse Posidonium; sed cum audisset eum graviter
esse aegrum, quod vehementer ejus artus laborarent, voluisse tamen nobilissimum
philosophum visere. - 7 - Semper Africanus Xenophontem in manibus habebat,
cujus in primis laudabat illud, quod diceret eosdem labores non esse aeque
graves imperatori et militi, quod ipse honos laborem leviorem faceret imperatorium.
D - Traduire :
1 - De Terentia scripsi ad te eis litteris quas dederam pridie.
Quod me hortaris idque a ceteris desiderari scribis ut dissimulem me tam
graviter dolore, possumne magis quam quod totos dies consumo in litteris?
Quod etsi non dissimulationis, sed potius leniendi et sanandi animi causa
facio, tamen, si mihi minus proficio, simulationi certe facio satis. Minus
multa ad te scripsi, quod exspectabam autem maxime de fano, non nihil etiam
de Terentia. (Cic, Att, 12, 20)