|
|
.. | 1 - Caesar captivorum magnum numerum habebat, et nonnullae tempestate deperierant naves. |
.. |
.. | 2 - Marius accepta navicula in Africam
trajecit, et in agrum Carthaginiensem pervenit. Ibi sedens in locis solitariis
venit ad eum lictor Sextilii praetoris, qui provinciam administrabat. Marius
ab eo, quem nunquam laeserat, humanitatis officium exspectabat.
|
.. |
.. | 3 - Sylla non solum in vivos saeviit,
sed ne mortuis quidem pepercit; nam Caii Marii, cujus tamen quaestor fuerat,
cineres in flumen projecit. Qua crudelitate rerum gestarum gloriam corrupit.
|
.. |
.. | 4 - Syllae dignitas constitit, qui cives
innumeros occiderat.
|
.. |
.. | 5 - Sextus primores civitatis interemit,
patrique urbem sine ulla dimicatione tradidit.
|
.. |
.. | 6 - Virtuti par fuit Calpurnii fortuna
: nam multis locis saucius, nullum tamen in capite vulnus acciperat.
|
.. |
.. | 7 - Augustus proderat omnibus quibus poterat,
nocebat nemini.
|
.. |
.. | 8 - Unus legatus contra jus gentium ducem
Senonum interfecit. Qua re commoti Galli ad urbem venerunt et exercitum
Romanum apud Alliam fluvium ceciderunt.
|
.. |
.. | 9 - Sertorius, magno exercitu collecto,
quos adversus eum Sylla miserat duces profligavit.
(construire : Sertorius magno exercitu collecto, profligavit duces quos ...) |
.. |
.. | 10 - Romulus adversus Tatium processit,
et in eo loco ubi nunc Romanum forum est pugnam conseruit.
Primo impetu, vir inter Romanos insignis, nomine Hostilius fortissime dimicans
cecidit; cujus interitu consternati Romani fugere coeperunt.
|
.. |
.. | 11 - Novem statuae et una sunt decem statuae.
|
.. |
.. | 12 - Quocumque noctis tempore milites
dabant signum, portam urbis Romani aperiebant.
|
.. |
.. | 13 - Omnes anni mei sunt; nullum
non cogitationi pervium tempus est.
|
.. |