|
Exercices de grammaire |
.. | 1 - Publius Scipio Nasica, cum adolescens aedilitatem peteret, manumque cujusdam civis Romani rustico opere duratam, more candidatorum, apprehendisset, jocans interrogavit eum, num manibus saepe ambularet : quod dictum a circumstantibus exceptum ad populum manavit, causamque repulsae Scipioni attulit. |
.. |
.. | 2 - Nemo dicere potest utrum Marius in
bello hostibus, an in otio civibus fuerit infestior.
|
.. |
.. | 3 - Faustulus necessitate compulsus indicavit
Romulo quis esset ejus avus, quae mater. Romulus statim, armatis pastoribus,
Albam properavit.
|
.. |
.. | 4 - Erat inter eos puer adultus regii
generis forma insigni. Quo quaesivit Scipio quis esset et cur in castris
fuisset? Respondit puer : "Numida sum."
|
.. |
.. | 5 - Paulus Aemilius, cum domum suam ad
vesperum rediret, filiolam suam Tertiam, quae tunc erat admodum parva,
animadvertit tristiculam: "Quid est, inquit, mea Tertia, quid tristis es?"
- "Mi pater, inquit illa, Persa, canis mea, periit."
|
.. |
.. | 6 - Legatus ad regem rediit : quo cum
Pyrrhus quaereret qualem Romam comperisset, respondit urbem templum senatum
vero consessum regum esse.
|
.. |
.. | 7 - Ego vehemens consul, qui verbo cives
in exilium ejicio, quaesivi a Catilina, in nocturno conventu apud Laecam
fuisset necne.
|
.. |
.. | 8 - Postquam absterso pulvere ac sudore,
toga indutus processit Quinctius, dictatorem eum legati gratulantes consalutant,
quantus terror in exercitu sit exponunt.
|
.. |
.. | 9 - Tulli Cicero, quid agis? Tune Catilinam,
quem ducem belli futurum vides Roma exire sinis? Nonne hunc in vincula
duces? Quid tandem te impedit? mosne majorum? At persaepe etiam privati
in hac re publica perniciosos cives morte multaverunt. An leges de civium
Romanorum supplicio rogatae? At numquam in hac urbe, qui a re publica defecerunt,
civium jura tenuerunt. An invidiam posteritatis times?
|
.. |