Leçon >  Correction 
 
 
 Chapitre 17  
 Exercices de grammaire  
 
 
 
 
 
 
 
Traduction de l'exercice.
 
 
..
 
 1 - Tiberius Gracchus, cum esset tribunus plebis, a senatu descivit : populi favorem profusis largitionibus sibi conciliavit; agros plebi dividebat, dabat civitatem omnibus Italicis; provincias novis coloniis replebat: quibus rebus Romani timebant ne summae rerum praeesse vellet. Quare convocati patres deliberabant : "Quid faciamus? Ei aqua et igni interdicamus?"
 
..
..
 2 - Annibalem Fabius in agro Falerno incluserat; sed ille callidus sine ullo exercitus detrimento se expedivit. Nempe arida sarmenta boum cornibus alligavit, eaque principio noctis incendit: metus flammae relucentis ex capite boves velut stimulatos furore agebat. 
..
..
 Hi ergo accensis cornibus per montes, per silvas huc illuc discurrebant. Romani, qui ad spectaculum concurrerant, miraculo attoniti constiterunt: ipse Fabius insidias esse credidit atque militem extra vallum exire vetuit.
..
..
 Interea Annibal ex angustiis evasit. Dein Annibal, ut Fabio apud suos crearet invidiam, agrum ejus, omnibus circa vastatis, intactum reliquit; at Fabius omnem ab se suspicionem propulsavit : nam eumdem agrum vendidit, ejusque pretio captivos Romanos redemit.
 
..
..
 3 - Annibali victori cum ceteri gratulationem facerent, suaderentque ut quietem ipse sumeret, et fessis militibus daret, unus ex ejus praefectis Maharbal Annibalem orabat ut statim Romam pergeret. Cumque Annibal illud consilium non probaret, Maharbal adjecit: "Vincere scis, Annibal, sed victoria uti nescis." Mora hujus diei Urbem et imperium servavit. Postero die, ubi primum illuxit, Poeni insistunt ut spolia legant. Dein Annibal in Campaniam divertit, cujus deliciis et ipse et exercitus ardor elanguit. 
            uti + ablatif : profiter de
 
..
 
 
 
Le vétéran de Jules César
 
..
 
 Causam dicebat apud divum Julium ex veteranis quidam paulo violentior adversus vicinos suos, et causa premebatur. "Meministi, inquit, imperator in Hispania talum te torsisse circa Sucronem?" Cum Caesar meminisse se dixisset: "Meministi quidem, inquit, sub quadam arbore minimum umbrae spargente, cum velles residere ferventissimo sole, et esset asperrimus locus, [...] quemdam ex commilitonibus paenulam suam substravisse". Cum dixisset Caesar : "Quidni meminerim? et quidem siti confectus, quia impeditus ire ad fontem proximum non poteram, repere manibus volebam, nisi commilito, homo fortis ac strenuus, aquam mihi in galea sua attulisset. - Potes ergo, inquit, imperator, agnoscere illum hominem, aut illam galeam"? Caesar ait se non posse galeam agnoscere, hominem pulchre posse; et adjecit [...] : "Tu utique ille non es. - Merito, inquit, Caesar, me non agnoscis; nam cum hoc factum est, integer eram; postea ad Mundam in acie oculus mihi effossus est, et in capite lecta ossa. Nec galeam illam si videres, agnosceres; machaera enim Hispana divisa est". Vetuit illi exhiberi negotium Caesar, et agellos, in quibus vicinalis via, causa litium fuerat, militi suo donavit. 
Sénèque, Beneficiis, 5, 24 
  Nec galeam illam si videres, agnosceres :
et ce casque, si tu le voyais, tu ne le reconnaîtrais pas.

 
..