|
Exercices de grammaire |
.. | 1 - Tota Fabricii supellex argentea salino uno constabat, et patella ad usum sacrorum, quae tamen ipsa corneo pediculo sustinebatur. Cenabat ad focum radices et herbas, quas in agro repurgando vulserat, cum legati a Samnitibus ad eum venerunt, magnamque ei pecuniam obtulerunt; quibus respondit: "Quandiu cupi ditatibus imperare potero, nihil mihi ista pecunia opus erit : hanc ad illos reportate qui ea indigent." |
.. |
.. | 2 - Quo morbo Juppiter vehementer opprimebatur?
- Magno capitis dolore opprimebatur.
|
.. |
.. | 3 - Aulus Posthumius dictator factus,
cum hostibus apud Regillum lacum conflixit, ubi cum victoria nutaret, magister
equitum equis frenos detrahi jussit, ut irrevocabili impetu ferrentur :
itaque et aciem Latinorum fuderunt, et castra ceperunt. Tarquinius Cumas
se contulisse dicitur, in eaque urbe senio et aegritudine esse confectus.
|
.. |
.. | 4 - Cum duo consules, quorum alter inops
erat, alter autem avarus, in senatu contenderent
uter in Hispaniam ad bellum gerendum mitteretur, ac magna inter patres
esset dissensio, rogatus sententiam Scipio Aemilianus: "Neutrum, inquit,
mihi mitti placet, quia alter nihil
habet, alteri nihil est satis." Scilicet ad rem bene gerendam judicabat
pariter abesse debere et inopiam et avaritiam. Alioquin maxime timendum
est ne publicum munus quaestui habeatur,
et praeda communis in privatum imperatoris lucrum convertatur. |
.. |
.. | Longe ab hac culpa alienus fuit Scipio;
nam post duos consulatus et totidem triumphos officium legationis administravit
atque septem tantum servos secum duxit. E Carthaginis et Numantiae spoliis
comparare plures certe potuerat; sed nihilo
locupletior Carthagine eversa fuit, quam ante. Itaque cum per populi Romani
socios et exteras nationes iter faceret, non mancipia ejus, sed victoriae
numerabantur, nec quantum auri et argenti, sed quantum dignitatis atque
gloriae secum ferret, aestimabatur.
|
.. |
.. | 1 - Omnis aetas apta est studendo. |
.. |
.. | 2 - Dumnorix, insuetus navigandi, mare
timebat.
|
.. |
.. | 3 - Mons pecori bonus alendo erat.
|
.. |
.. | 4 - Sunt nondum portandis habiles gravioribus
armis.
|
.. |
.. | 5 - In captandis muscis unam fere horam
quotidie consumebat Domitianus imperator.
|
.. |
.. | 6 - Breve tempus aetatis satis longum
est ad bene vivendum.
|
.. |
.. | 7 - Vestis frigoris depellendi causa reperta
primo est.
|
.. |
.. | 8 - Aedem Castoris, judices, P. Junius
habuit tuendam de L. Sulla Q. Metello consulibus.
|
.. |
.. | 9 - Legibus parendum est.
|
.. |
.. | Qui pecuniae cupiditate, qui voluptatum libidine feruntur, quorumque ita perturbantur animi ut non multum absint ab insania, his nullane est adhibenda curatio? Utrum quod minus noceant animi egrotationes quam corporis, an quod corpora curari possint, animorum medicina nulla sit? |
.. |
.. | At et morbi perniciosiores pluresque sunt
animi quam corporis. Hoc enim ipso odiosi sunt, quod ad animum pertinent
eumque sollicitant : « animusque aeger, ut ait Ennius, semper errat,
neque pati, neque perpeti potis est, cupere nunquam desinit ». Quibus
duobus morbis (ut omittam alios), aegritudine et cupiditate, qui tandem
possunt in corpore esse graviores? Qui vero probari potest ut sibi animus
mederi non possit, cum ipsam medicinam corporis animus invenerit, cumque
ad corporum sanationem multum ipsa corpora et natura valeant, nec omnes
qui curari se passi sunt continuo etiam convalescant, animi autem qui sanari
voluerint, praeceptisque sapientium paruerint sine ulla dubitatione sanentur?
Est profecto animi medicina, philosophia, cujus auxilium non, ut in corporis
morbis, petendum est foris.
Cicéron, Tusculanes, III, 5.
|
.. |
.. | Lucrum praeposivi sopori et quieti : tempestate saeva experiri expetivi, paupertatem heri qui et meam servitutem tolerarem. Opera haud fui parcus mea. Vigilare decet hominem qui volt sua temperi conficere officia; noenum illum expectare erum oportet dum se ad suum suscitet officium; nam qui dormiunt lubenter, sine lucro et cum malo quiescunt. Nimis homo nihili est qui est piger, nimisque id genus odi ego male. Nam ego nunc mihi, qui impiger fui, repperi ut piger, si velim, siem. Hoc ego hic in mari, quidquid inest, repperi; grave quidem est : aurum hic ego inesse reor; nec mihi conscius est ullus homo. Nunc haec tibi occasio, Grippe, obtigit, ut liberet ex hoc praetor te. Nunc sic consilium est, sic faciam. Ad herum veniam docte atque astute. Pauxillatim pollicitabor pro capite argentum, ut sim liber. Jam, ubi liber ero, igitur tum demum mi instruam agrum atque aedes, mancupia; navibus magnis mercaturam faciam : apud reges rex perhibebor. Post animi causa mihi navem faciam atque imitabor Stratonicum; Oppida omnia circumvectabor. Ubi nobilitas mea erit clara, oppidum magnum commoenibo; ei ego urbi Grippo indam nomen, Monumentum meae famae et factis, ibique instituam regum magnum; magnas res hic agito in mentem instruere. Nunc hunc vidulum condam. Sed hic rex cum aceto pransurus est et sale, sine bono pulmento. Plaute, Rudens, IV, 2
|
.. |