Leçon >  Correction 
 Chapitre 23  
 Exercices de grammaire  
 
 

 
Traduire les phrases suivantes.
 
 
..
 
 1 - Victus postea a Pompeio Sertorius pristinos mores mutavit, et ad iracundiam deflexit. Multos ob suspicionem proditionis crudeliter interfecit ; unde odio esse coepit exercitui. Romani moleste ferebant quod Hispanis magis quam sibi confideret, hosque haberet corporis custodes. 
 
..
..
 2 - Romulus cum Tatio foedus percussit, et Sabinos in urbem recepit. Cum ad Caprae paludem exercitum lustraret, subito coorta est tempestas cum magno fragore tonitribusque, et Romulus e conspectu ablatus est: eum ad Deos abiisse vulgo creditum est. 
 
..
..
 3 - Dionysius tyrannus, expugnatis Locris, Crotonienses vix vires longo otio ex prioris belli clade resumentes adgreditur, qui fortius cum paucis tanto exercitui ejus quam antea cum tot milibus Locrensium paucitati restiterunt. 
 
..
..
 4 - Consensit senatus bellum; consulesque duobus scriptis exercitibus per Marsos Paelignosque profecti adjuncto Samnitium exercitu ad Capuam, quo jam Latini sociique convenerant, castra locant. Ibi in quiete utrique consuli eadem dicitur visa species viri majoris quam pro humano habitu augustiorisque.
 
..
 
Torquatus n'est pas rancunier.
 
..
 
 Titus Manlius Torquatus ob ingenii et linguae tarditatem a patre rus relegatus fuerat. Cum audisset patri diem dictam esse a Pomponio tribuno plebis, cepit consilium rudis quidem et agrestis animi, sed pietate laudabile. Cultro succinctus mane in urbem, atque a porta confestim ad Pomponium pergit: introductus cultrum stringit, et super lectum Pomponii stans, se eum transfixurum minatur, nisi ab incoepta accusatione desistat. Pavidus tribunus, quippe qui cerneret ferrum ante oculos micare, accusationem demisit. Ea res adolescenti honori fuit, quod animum ejus acerbitas paterna a pietate non avertisset, ideoque eodem anno tribunus militum factus est. 
Abbé Lhomond (De viris illustribus) 
 
..
 
 
 Comment plaire à sa bien-aimée?
 
 
..
 
     Cede repugnanti: cedendo victor abibis; 
        fac modo, quas partes illa jubebit, agas. 
    Arguet, arguito; quicquid probat illa, probato; 
        quod dicet, dicas; quod negat illa, neges. 
    Riserit, adride; si flebit, flere memento; 
        imponat leges vultibus illa tuis. 
    Seu ludet, numerosque manu jactabit eburnos, 
        tu male jactato, tu male jacta dato; 
    seu jacies talos, victam ne poena sequatur, 
        damnosi facito stent tibi saepe canes
    Sive latrocinii sub imagine calculus ibit, 
        fac pereat vitreo miles ab hoste tuus. 
    Ipse tene distenta suis umbracula virgis, 
        ipse fac in turba, qua venit illa, locum. 
    Nec dubita tereti scamnum producere lecto, 
        et tenero soleam deme vel adde pedi. 
Ovide, l'Art d'aimer, 2, 197-212 
 
..
 
 
Violente mise en garde des consuls.
 
..
 
     Negabant consules jam ultra ferri posse furores tribunicios; ventum jam ad finem esse; domi plus belli concitari quam foris. Id adeo non plebis quam patrum neque tribunorum magis quam consulum culpa accidere. Cujus rei praemium sit in civitate, eam maximis semper auctibus crescere; sic pace bonos, sic bello fieri. Maximum Romae praemium seditionum esse; ideo singulis universisque semper honori fuisse. [] 
 
..
..
     Quas quantasque res C. Canuleium adgressum! Conluvionem gentium, perturbationem auspiciorum publicorum privatorumque adferre, ne quid sinceri, ne quid incontaminati sit, ut discrimine omni sublato nec se quisquam nec suos noverit. Quam enim aliam vim conubia promiscua habere nisi ut ferarum prope ritu volgentur concubitus plebis patrumque? Vt qui natus sit ignoret, cujus sanguinis, quorum sacrorum sit; dimidius patrum sit, dimidius plebis, ne secum quidem ipse concors. Parum id videri quod omnia divina humanaque turbentur: jam ad consulatum volgi turbatores accingi. Et primo ut alter consul ex plebe fieret, id modo sermonibus temptasse; nunc rogari ut seu ex patribus seu ex plebe velit populus consules creet. Et creaturos haud dubie ex plebe seditiosissimum quemque; Canuleios igitur Iciliosque consules fore. Ne id Juppiter optimus maximus sineret regiae majestatis imperium eo recidere; et se miliens morituros potius quam ut tantum dedecoris admitti patiantur.
Tite-Live, 4, 2

..
 
Agésilaus.
 
..
 
     Agesilaus, ut naturam fautricem habuerat in tribuendis animi virtutibus, sic maleficam nactus est in corpore fingendo : nam et statura fuit humili et corpore exiguo et claudus altero pede. Quae res etiam nonnullam adferebat deformitatem, atque ignoti, faciem ejus cum intuerentur, contemnebant; qui autem virtutes noverant, non poterant admirari satis. Quod ei usu venit, cum annorum octoginta subsidio Tacho in Aegyptum isset et in acta cum suis accubuisset sine ullo tecto, stratumque haberet tale, ut terra tecta esset stramentis, neque huc amplius quam pellis esset injecta, eodem quo comites omnes, vestitu humili atque obsoleto, ut eorum ornatus non modo in eis regem neminem significaret, sed homines esse non beatissimos suspicionem praeberet. Hujus de adventu fama cum ad regios esset perlata, celeriter munera eo cujusque generis sunt adlata. His quaerentibus Agesilaum vix fides facta est, unum esse ex eis qui tum accubabant. Qui cum, regis verbis, quae attulerant dedissent, ille praeter vitulinam et ejus modi genera obsonii quae praesens tempus desiderabat, nihil accepit : unguenta, coronas secundamque mensam servis dispertiit, cetera referri jussit. Quo facto eum barbari magis etiam contempserunt, quod eum ignorantia bonarum rerum vilia potissimum sumpsisse arbitrabantur. 
 Népos, 17, 8 
 
..