1 Neoptolemus quidem apud Ennium " philosophari
sibi " ait " necesse esse, sed paucis; nam omnino haud placere ". Ego autem,
Brute, necesse mihi quidem esse arbitror philosophari; nam quid possum,
praesertim nihil agens, agere melius ? sed non paucis, ut ille. Difficile
est enim in philosophia pauca esse ei nota
cui non sint aut pleraque aut omnia. Nam nec pauca nisi e multis eligi
possunt nec, qui pauca perceperit, non idem reliqua eodem studio persequetur. 2
Sed tamen in vita occupata atque, ut Neoptolemi tum erat, militari,
pauca ipsa multum saepe prosunt et ferunt fructus, si non tantos quanti
ex universa philosophia percipi possunt, tamen eos quibus aliqua ex parte
interdum aut cupiditate aut aegritudine aut metu liberemur; velut ex ea
disputatione quae mihi nuper habita est in Tusculano, magna videbatur mortis
effecta contemptio, quae non minimum valet ad animum metu liberandum. Nam
qui id quod vitari non potest metuit, is vivere animo quieto nullo modo
potest; sed qui non modo quia necesse est mori, verum etiam quia nihil
habet mors quod sit horrendum, mortem non timet, magnum is sibi praesidium
ad beatam vitam comparat. 3
Quamquam non sumus ignari multos studiose
contra esse dicturos; quod vitare nullo
modo potuimus, nisi nihil omnino scriberemus. Etenim si orationes, quas
nos multitudinis judicio probari volebamus (popularis est enim illa facultas,
et effectus eloquentiae est audientium
adprobatio) sed si reperiebantur non nulli qui nihil laudarent, nisi quod
se imitari posse confiderent, quemque sperandi sibi, eumdem bene dicendi
finem proponerent, et cum obruerentur copia sententiarum
atque verborum, jejunitatem et famem se malle quam ubertatem et copiam
dicerent, unde erat exortum genus Atticorum eis ipsis qui id sequi se profitebantur
ignotum, qui jam conticuerunt paene ab ipso foro inrisi -
4 quid futurum putamus, cum adjutore
populo quo utebamur antea, nunc minime nos uti posse videamus? Est enim
philosophia paucis contenta judicibus,
multitudinem consulto ipsa fugiens eique ipsi et suspecta et invisa, ut,
vel si quis universam velit vituperare,
secundo id populo facere possit, vel si in eam quam nos maxime sequimur,
conetur invadere, magna habere possit auxilia a reliquorum philosophorum
disciplinis.
Nos autem universae philosophiae
vituperatoribus respondimus in Hortensio, pro Academia autem quae dicenda
essent, satis accurate in Academicis quattuor libris explicata arbitramur;
sed tamen tantum abest, ut scribi contra
nos nolimus, ut id etiam maxime optemus. In ipsa enim Graecia philosophia
tanto in honore numquam fuisset, nisi doctissimorum contentionibus dissensionibusque
viguisset. 5 Quam
ob rem hortor omnes qui facere id possunt, ut hujus quoque generis laudem
jam languenti Graeciae eripiant et transferant in hanc urbem, sicut reliquas
omnes, quae quidem erant expetendae,
studio atque industria sua majores nostri transtulerunt. Atque oratorum
quidem laus ita ducta ab humili venit ad summum, ut jam, quod natura fert
in omnibus fere rebus, senescat brevique tempore ad nihilum ventura videatur,
philosophia nascatur Latinis quidem litteris ex his temporibus, eamque
nos adjuvemus nosque ipsos redargui refellique patiamur. Quod ei ferunt
animo iniquo qui certis quibusdam destinatisque sententiis quasi
addicti et consecrati sunt eaque necessitate constricti, ut, etiam quae
non probare soleant, ea cogantur constantiae causa defendere; nos qui sequimur
probabilia nec ultra quam id quod veri simile occurrit, progredi possumus,
et refellere sine pertinacia et refelli
sine iracundia parati sumus.
6 Quodsi haec studia traducta erunt ad nostros,
ne bibliothecis quidem Graecis egebimus, in quibus multitudo infinita librorum
propter eorum est multitudinem qui scripserunt. Eadem enim dicuntur a multis,
ex quo libris omnia referserunt. Quod
accidet etiam nostris, si ad haec studia plures confluxerint. Sed eos,
si possumus, excitemus, qui liberaliter eruditi adhibita etiam disserendi
elegantia ratione et via philosophantur.
7 Est enim quoddam genus eorum qui se philosophos
appellari volunt, quorum dicuntur esse Latini sane multi libri; quos non
contemno equidem, quippe quos numquam
legerim; sed quia profitentur ipsi illi qui eos scribunt se neque distincte
neque distribute neque eleganter neque ornate scribere, lectionem sine
ulla delectatione neglego. Quid enim dicant et quid sentiant ei qui sunt
ab ea disciplina, nemo ne mediocriter quidem doctus ignorat. Quam ob rem,
quoniam quem ad modum dicant ipsi non laborant, cur legendi sint nisi ipsi
inter se qui idem sentiunt, non intellego. 8 Nam,
ut Platonem reliquosque Socraticos et deinceps eos qui ab his profecti
sunt legunt omnes, etiam qui illa aut non adprobant aut non studiosissime
consectantur, Epicurum autem et Metrodorum non fere praeter suos quisquam
in manus sumit, sic hos Latinos ei soli legunt qui illa recta dici putant.
Nobis autem videtur, quicquid litteris mandetur,
id commendari omnium eruditorum lectioni decere; nec, si id ipsi minus
consequi possumus, idcirco minus
id ita faciendum esse sentimus. 9 Itaque mihi semper
Peripateticorum Academiaeque consuetudo de omnibus rebus in contrarias
partis disserendi non ob eam causam solum placuit, quod aliter non posset
quid in quaque re veri simile esset inveniri, sed etiam quod esset ea maxima
dicendi exercitatio. Qua princeps usus est Aristoteles, deinde eum qui
secuti sunt. Nostra autem memoria Philo, quem nos frequenter audivimus,
instituit alio tempore rhetorum praecepta
tradere, alio philosophorum: ad quam nos consuetudinem a familiaribus nostris
adducti in Tusculano, quod datum est temporis nobis, in eo consumpsimus.
Itaque cum ante meridiem dictioni operam dedissemus, sicut pridie feceramus,
post meridiem in Academiam descendimus; in qua disputationem habitam non
quasi narrantes exponimus, sed eisdem
fere verbis, ut actum disputatumque est.
10 Est igitur ambulantibus ad hunc modum sermo ille
nobis institutus et a tali quodam ductus exordio:
-- Dici non potest quam sim hesterna disputatione
tua delectatus vel potius adjutus. Etsi enim mihi sum conscius
numquam me nimis vitae cupidum fuisse, tamen interdum objiciebatur
animo metus quidam et dolor cogitanti fore aliquando finem hujus lucis
et amissionem omnium vitae commodorum. Hoc genere molestiae sic, mihi crede,
sum liberatus, ut nihil minus curandum putem.
11 -- Minime mirum id quidem. Nam efficit hoc philosophia
: medetur animis, inanes sollicitudines detrahit, cupiditatibus liberat,
pellit timores. Sed haec ejus vis non idem potest apud omnes; tum valet
multum, cum est idoneam complexa
naturam. " Fortes " enim non modo " fortuna adjuvat", ut est in vetere
proverbio, sed multo magis ratio, quae quibusdam quasi praeceptis confirmat
vim fortitudinis. Te natura excelsum quendam videlicet et altum et humana
despicientem genuit, itaque facile in animo forti contra mortem habita
insedit oratio. Sed haec eadem num censes apud eos ipsos valere nisi admodum
paucos, a quibus inventa, disputata, conscripta sunt? Quotus
enim quisque philosophorum invenitur, qui sit ita moratus, ita animo ac
vita constitutus, ut ratio postulat? qui disciplinam suam non ostentationem
scientiae, sed legem vitae putet? qui obtemperet ipse sibi et decretis
suis pareat? 12 Videre licet alios tanta levitate
et jactatione, ut eis fuerit non didicisse melius, alios pecuniae cupidos,
gloria non nullos, multos libidinum servos, ut cum eorum vita mirabiliter
pugnet oratio. Quod quidem mihi videtur esse turpissimum. Ut enim, si grammaticum
se professus quispiam barbare loquatur, aut si absurde canat is qui se
haberi velit musicum, hoc turpior sit quod in eo ipso peccet cujus profitetur
scientiam, sic philosophus in vitae ratione peccans hoc turpior est quod
in officio cujus magister esse vult, labitur artemque vitae professus delinquit
in vita.
-- Nonne verendum est igitur, si est ita, ut
dicis, ne philosophiam falsa gloria exornes? Quod est enim majus argumentum
nihil eam prodesse quam quosdam perfectos philosophos turpiter vivere?
13 Nullum vero id quidem argumentum est. Nam ut
agri non omnes frugiferi sunt qui coluntur, falsumque illud Accii:
Probae etsi in segetem sunt deteriorem datae
Fruges, tamen ipsae suapte natura enitent, |
sic animi non omnes culti fructum ferunt. Atque, ut in eodem simili
verser, ut ager quamvis fertilis sine cultura fructuosus esse non potest,
sic sine doctrina animus; ita est utraque res sine altera debilis. Cultura
autem animi philosophia est; haec extrahit vitia radicitus et praeparat
animos ad satus accipiendos eaque mandat eis et, ut ita dicam, serit, quae
adulta fructus uberrimos ferant.
-- Agamus igitur, ut coepimus. Dic, si vis, de quo disputari velis. 14
Dolorem existimo maximum malorum omnium.
-- Etiamne malus quam dedecus?
-- Non audeo id dicere equidem, et me pudet tam cito de sententia
esse dejectam.
-- Magis esset pudendum, si in sententia permaneres. Quid enim minus
est dignum, quam tibi pejus quicquam videri dedecore, flagitio, turpitudine?
quae ut effugias, quis est non modo recusandus, sed non ultro adpetendus,
subeundus, excipiendus dolor?
-- Ita prorsus existimo. Quare ne sit sane summum malum dolor, malum
certe est.
-- Videsne igitur, quantum breviter admonitus de doloris terrore
dejeceris? 15 -- Video plane, sed plus desidero.
-- Experiar equidem; sed magna res est, animoque mihi opus est non
repugnante.
-- Habebis id quidem. Ut enim heri feci, sic nunc rationem, quo
ea me cumque ducet, sequar.
Primum igitur de imbecillitate multorum
et de variis disciplinis philosophorum loquar. Quorum princeps et auctoritate
et antiquitate, Socraticus Aristippus, non dubitavit
summum malum dolorem dicere. Deinde ad hanc enervatam muliebremque sententiam
satis docilem se Epicurus praebuit.
Hunc post Rhodius Hieronymus dolore vacare summum bonum dixit; tantum in
dolore duxit mali. Ceteri praeter Zenonem, Aristonem, Pyrrhonem idem fere,
quod modo tu, malum illud quidem, sed alia pejora. 16
Ergo, id quod natura ipsa et quaedam generosa virtus statim respuit, ne
scilicet dolorem summum malum diceres oppositoque dedecore sententia depellerere,
in eo magistra vitae philosophia tot saecula permanet. Quod huic officium,
quae laus, quod decus erit tanti, quod adipisci cum dolore corporis velit,
qui dolorem summum malum sibi esse persuaserit? quam porro quis ignominiam,
quam turpitudinem non pertulerit, ut effugiat dolorem, si id summum malum
esse decreverit? quis autem non miser non modo tunc, cum premetur summis
doloribus, si in his est summum malum, sed etiam cum sciet id sibi posse
evenire? et quis est, cui non possit? Ita fit ut omnino nemo esse possit
beatus. 17 Metrodorus quidem perfecte eum beatum
putat, cui corpus bene constitutum sit et exploratum ita semper fore. Quis
autem est iste, cui id exploratum possit esse?
Epicurus vero ea dicit, ut mihi quidem
risus captare videatur. Adfirmat enim quodam loco, si uratur sapiens, si
crucietur - exspectas fortasse dum dicat : " patietur, perferet, non succumbet
"; magna mehercule laus et eo ipso, per quem juravi, Hercule, digna! -
sed Epicuro, homini aspero et duro, non est hoc satis; in Phalaridis tauro
si erit, dicet : " Quam suave est, quam hoc non curo! " Suave etiam? an
parum est, si " non amarum" ? At id quidem illi ipsi, qui dolorem malum
esse negant, non solent dicere cuiquam suave esse cruciari; asperum, difficile,
odiosum, contra naturam dicunt nec tamen malum. Hic qui solum hoc malum
dicit et malorum omnium extremum, sapientem censet id suave dicturum. 18
Ego a te non postulo, ut dolorem eisdem verbis adficias
quibus Epicurus voluptatem, homo, ut scis, voluptarius.
Ille dixerit sane idem in Phalaridis tauro, quod si esset in lectulo; ego
tantam vim non tribuo sapientiae contra dolorem. Sit fortis in perferendo,
officio satis est; ut laetetur etiam, non postulo. Tristis enim res est
sine dubio, aspera, amara, inimica naturae, ad patiendum tolerandumque
difficilis. 19 Aspice Philoctetam, cui concedendum
est gementi; ipsum enim Herculem viderat in Oeta magnitudine dolorum ejulantem.
Nihil igitur hunc virum sagittae quas ab Hercule acceperat tum consolabantur
cum
E viperino morsu venae viscerum
Veneno inbutae taetros cruciatus cient. |
Itaque exclamat auxilium expetens, mori cupiens :
Heu! qui salsis fluctibus mandet
Me ex sublimo vertice
saxi?
Jam jam absumor, conficit animam
Vis vulneris, ulceris aestus. |
Difficile dictu videtur eum non in malo esse, et magno quidem qui ita
clamare cogatur.
20 Sed videamus Herculem ipsum qui tum dolore frangebatur,
cum immortalitatem ipsa morte quaerebat. Quas hic voces apud Sophoclem
in Trachiniis edit! cui cum Dejanira sanguine Centauri tinctam tunicam
induisset inhaessissetque ea visceribus, ait ille :
O multa dictu gravia, perpessu
aspera,
Quae corpore exanclata atque animo pertuli!
Nec mihi Junonis terror implacabilis
Nec tantum invexit tristis Eurystheus mali,
Quantum una vaecors Oenei partu edita.
Haec me inretivit veste furiali inscium,
Quae latere inhaerens morsu lacerat viscera
Urgensque graviter pulmonum haurit spiritus;
Jam decolorem sanguinem omnem exorbuit.
Sic corpus clade horribili absumptum extabuit,
Ipse illigatus peste interimor textili.
Hos non hostilis dextra, non Terra edita
Moles Gigantum, non biformato impetu
Centaurus ictus corpori inflixit meo,
Non Graia vis, non barbara ulla inmanitas,
Non saeva terris gens relegata ultimis,
Quas peragrans undique omnem ecferitatem expuli,
Sed feminae vir feminea interimor manu.
O nate! vere hoc nomen usurpa patri,
Ne me occidentem matris superet caritas.
Huc arripe ad me manibus abstractam piis;
Jam cernam, mene an illam potiorem putes.
21 Perge, aude, nate, illacrima
patris pestibus,
Miserere! Gentes nostras flebunt miserias.
Heu! virginalem me ore ploratum edere,
Quem vidit nemo ulli ingemescentem malo !
Ecfeminata virtus adflicta occidit.
Accede, nate, adsiste, miserandum aspice
Evisceratum corpus laceratum patris!
Videte, cuncti, tuque, caelestum sator,
Jace, obsecro, in me vim coruscam fulminis!
Nunc, nunc dolorum anxiferi torquent vertices,
Nunc serpit ardor. O ante victrices manus,
22 O pectora, o terga, o
lacertorum tori!
Vestrone pressu quondam Nemeaeus leo
Frendens efflavit graviter extremum halitum?
Haec dextra Lernam taetra mactata excetra
Pacavit? haec bicorporem adiflixit manum?
Erymanthiam haec vastificam abjecit beluam?
Haec e Tartarea tenebrica abstractum plaga
Tricipitem eduxit Hydra generatum canem?
Haec interemit tortu multiplicabili
Draconem auriferam optutu adservantem arborem?
Multa alia victrix nostra lustravit manus,
Nec quisquam e nostris spolla cepit laudibus. |
Possumusne nos contemnere dolorem, cum ipsum Herculem tam intoleranter
dolere videamus?
23 Veniat Aeschylus, non poeta solum, sed etiam
Pythagoreus; sic enim accepimus. Quo modo fert apud eum Prometheus dolorem,
quem excipit ob furtum Lemnium !
Unde ignis cluet mortalibus clam
Divisus; eum doctus Prometheus
Clepsisse dolo poenasque Jovi
Fato expendisse supremo. |
Has igitur poenas pendens adfixus ad Causacum dicit haec:
Titanum suboles, socia nostri sanguinis,
Generata Caelo, aspicite religatum asperis
Vinctumque saxis, navem ut horrisono freto
Noctem paventes timidi adnectunt navitae.
Saturnius me sic infixit Juppiter,
Jovisque numen Mulciberi ascivit manus.
Hos ille cuneos fabrica crudeli inserens
Perrupit artus; qua miser sollertia
Transverberatus castrum hoc Furiarum incolo.
24 Jam tertio me quoque funesto
die
Tristi advolatu aduncis lacerans unguibus
Jovis satelles pastu dilaniat fero.
Tum jecore opimo farta et satiata adfatim
Clangorem fundit vastum et sublime avolans
Pinnata
cauda nostrum adulat sanguinem.
Cum vero adesum
inflatu renovatumst jecur,
Tum rursum taetros avida se ad pastus refert.
Sic hanc custodem maesti cruciatus alo,
Quae me perenni vivum foedat miseria.
Namque, ut videtis, vinclis constrictus Jovis
Arcere nequeo diram volucrem a pectore.
25 Sic me ipse viduus pestes
excipio anxias
Amore mortis terminum anquirens mali,
Sed longe a leto numine aspellor
Jovis.
Atque haec vetusta saeclis glomerata horridis
Luctifica clades nostro infixa est corpori,
E quo liquatae
solis ardore excidunt
Guttae, quae saxa adsidue instillant Caucasi. |
Vix igitur posse videmur ita adfectum non miserum dicere et, si hunc
miserum, certe dolorem malum.
26 -- Tu quidem adhuc meam causam agis; sed hoc
mox videro, interea, unde isti versus? non enim adgnosco.
-- Dicam hercle; etenim recte requiris. Videsne abundare me otio?
-- Quid tum?
-- Fuisti saepe, credo, cum Athenis esses, in scholis philosophorum.
-- Vero, ac libenter quidem.
-- Animadvertebas igitur, etsi tam nemo erat admodum copiosus, verum
tamen versus ab eis admisceri orationi.
-- Ac multos quidem a Dionysio Stoico.
-- Probe dicis. Sed is quasi dictata, nullo dilectu, nulla elegantia,
Philo et proprium numerum et lecta poemata et loco adjungebat. Itaque postquam
adamavi hanc quasi senilem declamationem, studiose equidem utor nostris
poetis ; sed sicubi illi defecerunt, verti enim multa de Graecis, ne quo
ornamento in hoc genere disputationis careret Latina oratio. 27
Sed videsne, poetae quid mali adferant? Lamentantes inducunt fortissimos
viros, molliunt animos nostros, ita sunt deinde dulces, ut non legantur
modo, sed etiam ediscantur. Sic ad malam domesticam disciplinam vitamque
umbratilem et delicatam cum accesserunt
etiam poetae, nervos omnes virtutis elidunt. Recte igitur a Platone ejiciuntur
ex ea civitate quam finxit ille, cum optimos mores et optimum rei publicae
statum exquireret. At vero nos, docti scilicet a Graecia, haec a pueritia
et legimus et ediscimus, hanc eruditionem liberalem et doctrinam putamus.
28 Sed quid poetis irascimur ? Virtutis magistri,
philosophi inventi sunt, qui summum
malum dolorem dicerent. At tu, adulescens, cum id tibi paulo ante dixisses
videri, rogatus a me, etiamne majus quam dedecus, verbo de sententia destitisti.
Roga hoc idem Epicurum; majus dicet esse malum mediocrem dolorem quam maximum
dedecus; in ipso enim dedecore mali nihil esse, nisi sequantur dolores.
Quis igitur Epicurum sequitur dolor, cum hoc ipsum dicit, summum malum
esse dolorem ? quo dedecus majus a philosopho nullum expecto. Quare satis
mihi dedisti, cum respondisti majus tibi videri malum dedecus quam dolorem.
Hoc ipsum enim si tenebis, intelleges quam sit obsistendum dolori; nec
tam quaerendum est dolor malumne sit, quam firmandus animus ad dolorem
ferendum.
29 Concludunt ratiunculas
Stoici, cur non sit malum; quasi de verbo, non de re laboretur. Quid me
decipis, Zeno? Nam cum id, quod mihi horribile videtur, tu omnino malum
negas esse, capior et scire cupio quo
modo id quod ego miserrimum existimem ne malum quidem sit.
-- " Nihil est ", inquit, " malum, nisi
quod turpe atque vitiosum est ".
-- Ad ineptias redis. Illud enim,
quod me angebat, non eximis. Scio dolorem non esse nequitiam;
desine id me docere; hoc doce doleam necne doleam, nihil interesse.
-- " Numquam quicquam ", inquit, " ad beate quidem vivendum, quod
est in una virtute positum ; sed est tamen rejiciendum ".
-- Cur?
-- "Asperum est, contra naturam, difficile perpessu,
triste, durum". 30 Haec
est copia verborum, quod omnes uno verbo malum appellamus, id tot modis
posse dicere. Definis tu mihi, non tollis dolorem, cum dicis asperum, contra
naturam vix quod ferri tolerarique possit; nec mentiris; sed re succumbere
non oportebat verbis gloriantem.
-- "Dum nihil bonum, nisi quod honestum, nihil malum, nisi quod
turpe"
-- Optare hoc quidem est, non docere. Illud et melius et verius,
omnia quae natura aspernetur, in malis esse, quae adsciscat, in bonis.
Hoc posito et verborum concertatione sublata tantum tamen excellet illud,
quod recte amplexantur isti, quod honestum, quod rectum, quod decorum appellamus,
quod idem interdum virtutis nomine amplectimur, ut omnia praeterea, quae
bona corporis et fortunae putantur, perexigua et minuta videantur, ne malum
quidem ullum nec si in unum locum collata omnia sint, cum turpitudinis
malo comparanda.
31 Quare si, ut initio concessisti, turpitudo pejus
est quam dolor, nihil est plane dolor. Nam dum tibi turpe nec dignum viro
videbitur gemere, ejulare, lamentari, frangi, debilitari dolore, dum honestas,
dum dignitas, dum decus aderit, tuque in ea intuens te continebis, cedet
profecto virtuti dolor et animi inductione languescet. Aut enim nulla virtus
est aut contemnendus omnis dolor. Prudentiamne vis esse, sine qua ne intellegi
quidem ulla virtus potest? Quid ergo? ea patieturne te quicquam facere
nihil proficientem et frustra laborantem, an temperantia sinet te inmoderate
facere quicquam, an coli justitia poterit ab homine propter vim doloris
enuntiante commissa, prodente conscios, multa officia relinquente? 32
Quid? fortitudini comitibusque ejus, magnitudini animi, gravitati, patientiae,
rerum humanarum despicientiae quo modo respondebis? adflictusne et jacens
et lamentabili voce deplorans audieris : " O virum fortem ! "? Te vero
ita adfectum ne virum quidem quisquam dixerit. Amittenda igitur fortitudo
est aut sepeliendus dolor.
Ecquid scis igitur, si quid de Corinthiis
tuis amiseris, posse habere te reliquam supellectilem salvam, virtutem
autem si unam amiseris (etsi amitti non potest virtus), sed si unam confessus
eris te non habere, nullam esse te habiturum? 33
Num igitur fortem virum, num magno animo, num patientem, num gravem, num
humana contemnentem potes dicere aut Philoctetam illum -? a te enim malo
discedere; sed ille certe non fortis, qui jacet
in tecto humido,
Quod ejulatu, questu, gemitu, fremitibus
Resonando mutum flebiles voces refert. |
Non ego dolorem dolorem esse nego (cur enim fortitudo desideraretur?),
sed eum opprimi dico patientia, si modo est aliqua patientia; si nulla
est, quid exornamus philosophiam aut quid ejus nomine gloriosi sumus? Pungit
dolor, vel fodiat sane; si nudus es, da jugulum; sin tectus " vulcaniis
armis ", id est fortitudine, resiste; haec enim te, nisi ita facies, custos
dignitatis relinquet et deseret. 34 Cretum quidem
leges, quas sive Juppiter sive Minos sanxit
de Jovis quidem sententia, ut poetae ferunt, itemque Lycurgi laboribus
erudiunt juventutem, venando currendo, esuriendo sitiendo, algendo aestuando.
Spartae vero pueri ad aram sic verberibus accipiuntur,
Ut multus e visceribus sanguis exeat, |
non numquam etiam, ut, cum ibi essem, audiebam, ad necem; quorum non
modo nemo exclamavit umquam, sed ne ingemuit quidem. Quid ergo? hoc pueri
possunt, viri non poterunt? et mos valet, ratio non valebit?
35 Interest
aliquid inter laborem et dolorem. Sunt finitima omnino, sed tamen differt
aliquid. Labor est functio quaedam vel animi vel corporis gravioris operis
et muneris, dolor autem motus asper in corpore alienus a sensibus. Haec
duo Graeci illi, quorum copiosior est lingua quam nostra, uno nomine appellant.
Itaque industrios homines illi studiosos
vel potius amantis doloris appellant, nos commodius laboriosos; aliud est
enim laborare, aliud dolere. O verborum inops interdum, quibus abundare
te semper putas, Graecia! Aliud, inquam, est dolere, aliud laborare. Cum
varices secabantur C. Mario, dolebat;
cum aestu magno ducebat agmen, laborabat. Est inter haec quaedam tamen
similitudo; consuetudo enim laborum perpessionem dolorum efficit faciliorem. 36
Itaque illi qui Graeciae formam rerum
publicarum dederunt, corpora juvenum firmari labore voluerunt. Quod Spartiatae
etiam in feminas transtulerunt quae ceteris in urbibus mollissimo cultu
" parietum umbris occuluntur". Illi autem voluerunt nihil horum simile
esse
apud Lacaenas virgines
Quibus magis palaestra, Eurota, sol, pulvis,
labor,
Militia in studio est quam fertilitas barbara. |
Ergo his laboriosis exercitationibus et dolor intercurrit
non numquam, impelluntur, feriuntur, abjiciuntur, cadunt, et ipse labor
quasi callum quoddam obducit dolori.
37 Militiam vero - nostram dico, non Spartiatarum,
quorum procedit ad modum acies ac tibiam, nec adhibetur ulla sine anapaestis
pedibus hortatio; nostri exercitus primum unde nomen habeant, vides; deinde
qui labor, quantus agminis: ferre plus dimidiati
mensis cibaria, ferre, si quid ad usum velint ferre vallum; nam scutum,
gladium, galeam in onere nostri milites non plus numerant quam umeros,
lacertos, manus. Arma enim membra militis esse dicunt; quae quidem ita
geruntur apte, ut si usus fuerit, abjectis oneribus expeditis armis ut
membris pugnare possint. Quid? exercitatio legionum, quid? ille cursus,
concursus, clamor quanti laboris est! Ex hoc ille animus in proeliis paratus
ad vulnera. Adduc pari animo inexercitatum militem, mulier videbitur.
38 Cur tantum interest inter novum et veterem exercitum quantum experti
sumus? Aetas tironum plerumque melior, sed ferre laborem, contemnere vulnus
consuetudo docet. Quin etiam videmus
ex acie efferri saepe sancios, et quidem rudem illum et inexercitatum quamvis
levi ictu ploratus turpissimos edere; at vero ille exercitatus et vetus
ob eamque rem fortior medicum modo requirens, a quo obligetur :
O Patricoles, inquit, ad vos adveniens auxilium
et vestras manus
Peto, prius quam oppeto malam pestem mandatam
hostili manu,
Neque sanguis ullo potis est pacto profluens
consistere,
Si qui sapientia magis vestra mors devitari
potest.
Namque Aesculapi liberorum saucii opplent
porticus;
Non potest accedi -
Certe Enrypylus hic quidem est, hominem, exercitum ! |
39 Ubi tantum luctus continuatur, vide quam non flebiliter
respondeat, rationem etiam adferat cur aequo animo sibi ferendum sit :
Qui alteri exitium parat,
Eum scire oportet sibi paratam pestem ut participet
parem. |
Abducet Patricoles, credo, ut collocet in cubili, ut vulnus obliget.
Siquidem homo esset; sed nihil vidi minus. Quaerit enim quid actum sit
:
Eloquere, eloquere, res Argiuum proelio ut
se sustinet.
Non potest ecfari tantum dictis, quantum factis
suppetit
Laboris. |
Quiesce igitur et vulnus adliga. Etiamsi Eurypylus posset, non posset
Aesopus :
Ubi fortuna Hectoris nostram acrem aciem inclinatam… |
et cetera explicat in dolore. Sic est enim intemperans militaris in
forti viro gloria. Ergo haec veteranus miles facere poterit, doctus vir
sapiensque non poterit? Ille vero melius, ac non paulo quidem. 40
Sed adhuc de consuetudine exercitationis loquor, nondum de ratione et sapientia.
Aniculae saepe inediam biduum aut triduum
ferunt. Subduc cibum unum diem athletae : Jovem, Jovem Olympium, eum ipsum
cui se exercebit, implorabit, ferre non posse clamabit. Consuetudinis magna
vis est. Pernoctant venatores in nive, in montibus uri
se patiantur, inde pugiles caestibus contusi ne ingemescunt quidem. 41
Sed quid hos quibus Olympiorum victoria consulatus ille antiquus videtur?
gladiatores, aut perditi homines aut barbari, quas plagas perferunt! quo
modo illi, qui bene instituti sunt,
accipere plagam malunt quam turpiter vitare! quam saepe apparet nihil eos
malle quam vel domino satis facere vel populo! mittunt etiam vulneribus
confecti ad dominos qui quaerant quid velint; si satis eis factum sit,
se velle decumbere. Quis mediocris
gladiator ingemuit, quis vultum mutavit umquam? quis non modo stetit, verum
etiam decubuit turpiter? quis, cum decubuisset, ferrum recipere jussus
collum contraxit ? Tantum exercitatio, meditatio, consuetudo valet. Ergo
hoc poterit
Samnis, spurcus homo, vita illa dignus locoque, |
vir natus ad gloriam ullam partem animi tam mollem habebit, quam non
meditatione et ratione conroboret? Crudele gladiatorum spectaculum et inhumanum
non nullis videri solet, et haud scio an ita sit, ut nunc fit. Cum vero
sontes ferro depugnabant, auribus fortasse multae, oculis quidem nulla
poterat esse fortior contra dolorem et mortem disciplina.
42 De exercitatione et consuetudine et commentatione
dixi; age sis, nunc de ratione videamus, nisi quid vis ad haec.
-- Egone ut te interpellem?
ne hoc quidem vellem; ita me ad credendum tua ducit oratio.
Sitne igitur malum dolere necne, Stoici
viderint, qui contortulis quibusdam et
minutis conclusiunculis nec ad sensus permanantibus effici volunt non esse
malum dolorem. Ego illud, quicquid sit tantum esse quantum videatur non
puto, falsaque ejus visione et specie moveri homines dico vehementius,
doloremque omnem esse tolerabilem. Unde igitur ordiar? an eadem breviter
attingam quae modo dixi, quo facilius oratio progredi possit longius? 43
Inter omnes igitur hoc constat, nec doctos homines solum, sed etiam indoctos,
virorum esse fortium et magnanimorum et patientium et humana vincentium
toleranter dolorem pati; nec vero quisquam fuit qui eum qui ita pateretur
non laudandum putaret. Quod ergo et postulatur a fortibus et laudatur,
cum fit, id aut extimescere veniens aut non ferre praesens nonne turpe
est? Atqui vide ne, cum omnes rectae animi adfectiones virtutes appellentur,
non sit hoc proprium nomen omnium, sed ab ea quae una ceteris excellebat,
omnes nominatae sint. Appellata est enim ex viro virtus; viri autem propria
maxime est fortitudo, cujus munera duo sunt maxima, mortis dolorisque contemptio.
Utendum est igitur his, si virtutis compotes, vel potius si viri volumus
esse, quoniam a viris virtus nomen est mutuata. Quaeres fortasse quo modo,
et recte; talem enim medicinam philosophia profitetur.
44 Venit Epicurus, homo minime malus vel potius
vir optimus; tantum monet quantum intellegit.
-- "Neglege ", inquit, " dolorem ".
Quis hoc dicit? Idem qui dolorem summum malum. Vix satis constanter.
Audiamus.
-- " Si summus dolor est ", inquit, " necesse est brevem esse ".
-- " Iteradum eadem ista mihi ! " non enim satis intellego quid
summum dicas esse, quid breve.
-- " Summum, quo nihil sit superius, breve, quo nihil brevius. Contemno
magnitudinem doloris, a qua me brevitas temporis vindicabit ante paene
quam venerit ".
-- Sed si est tantus dolor quantus Philoctetae ?
-- " Bene plane magnus mihi quidem videtur, sed tamen non summus;
nihil enim dolet nisi pes; possunt oculi, potest caput latera, pulmones,
possunt omnia. Longe igitur abest a summo dolore. Ergo, inquit, dolor diuturnus
habet laetitiae plus quam molestiae ".
45 Nunc ego non possum tantum hominem nihil sapere
dicere, sed nos ab eo derideri puto. Ego summum dolorem (" summum " autem
dico, etiamsi decem atomis est major alius) non continuo esse dico brevem
multosque possum bonos viros nominare, qui complures annos doloribus podagrae
crucientur maximis. Sed homo catus numquam terminat nec magnitudinis nec
diuturnitatis modum, ut sciam quid summum dicat in dolore, quid breve in
tempore. Omittamus hunc igitur nihil prorsus dicentem cogamusque confiteri
non esse ab eo doloris remedia quaerenda, qui dolorem malorum omnium maximum
dixerit, quamvis idem forticulum se in torminibus et in stranguria sua
praebeat. Aliunde igitur est quaerenda medicina, et maxime quidem, si quid
maxime consentaneum sit, quaerimus, ab eis quibus, quod honestum sit, summum
bonum, quod turpe, summum videtur malum. His tu praesentibus gemere et
iactare te non audebis profecto; loquetur enim eorum voce Virtus ipsa tecum
:
46 -- " Tune, cum pueros Lacedaemone, adulescentes
Olympiae, barbaros in harena videris excipientis gravissimas plagas et
ferentis silentio, si te forte dolor aliquis pervellerit, exclamabis ut
mulier, non constanter et sedate feres? "
-- " Fieri non potest; natura non patitur. "
-- Audio. Pueri ferunt gloria ducti, ferunt pudore alii, multi metu,
et tamen veremur, ut hoc, quod a tam
multis et quod tot locis perferatur, natura patiatur? Illa vero non modo
patitur, verum etiam postulat; nihil enim habet praestantius,
nihil quod magis expetat quam honestatem, quam laudem, quam dignitatem,
quam decus. Hisce ego pluribus nominibus unam rem declarari volo, sed utor,
ut quam maxime significem, pluribus. Volo autem dicere illud homini longe
optimum esse, quod ipsum sit optandum per se, a virtute profectum vel in
ipsa virtute situm, sua sponte laudabile, quod quidem citius dixerim solum
quam non summum bonum. Atque ut haec de honesto, sic de turpi contraria,
nihil tam taetrum, nihil tam aspernandum, nihil homine indignius.
47 Quod si tibi persuasum est (principio enim dixisti
plus in dedecore mali tibi videri quam in dolore), reliquum est ut tute
tibi imperes; quamquam hoc nescio quo modo dicatur. Quasi duo simus, ut
alter imperet, alter pareat; non inscite tamen dicitur.
Est enim animus in partis tributus
duas, quarum altera rationis est particeps, altera expers. Cum igitur praecipitur
ut nobismet ipsis imperemus, hoc praecipitur, ut ratio coerceat temeritatem.
Est in animis omnium fere natura molle quiddam, demissum, humile, enervatum
quodam modo et languidum. Si nihil esset aliud, nihil esset homine deformius;
sed praesto est domina omnium et regina ratio, quae conixa per se et progressa
longius fit perfecta virtus. Haec ut imperet illi parti animi quae oboedire
debet, id videndum est viro. 48 " Quonam modo? "
inquies. Vel ut dominus servo vel ut imperator militi vel ut parens filio.
Si turpissime se illa pars animi geret quam dixi esse mollem, si se lamentis
muliebriter lacrimisque dedet, vinciatur et constringatur amicorum propinquorumque
custodiis; saepe enim videmus fractos pudore, qui ratione nulla vincerentur.
Ergo hos quidem ut famulos vinclis prope ac custodia, qui autem erunt firmiores
nec tamen robustissimi, hos admonitu oportebit ut bonos milites revocatos
dignitatem tueri. Non nimis in Niptris ille sapientissimus Graeciae saucius
lamentatur vel modice potius :
Pedetemptim, inquit ite et sedato nisu,
Ne succussu arripiat major
Dolor. |
49 Pacuvius hoc melius quam Sophocles (apud illum enim
perquam febiliter Ulixes lamentatur in vulnere); tamen huic leviter gementi
illi ipsi qui ferunt saucium, personae gravitatem intuentes non dubitant
dicere :
Tu quoque, Ulixes, quamquam graviter
Cernimus ictum, nimis paene animo es
Molli, qui consuetus in armis
Aevom agere… |
Intellegit poeta prudens ferendi doloris consuetudinem esse non contemnendam
magistram. 50 Atque ille non inmoderate magno in
dolore :
Retinete, tenete ! opprimit ulcus ;
Nudate ! heu miserum me ! excrucior. |
Incipit labi, deinde ilico desinit :
Operite, abscedite, jam jam
Mittite ; nam attrectatu et quassu
Saevum amplificatis dolorem. |
Videsne ut obmutuerit
non sedatus corporis, sed castigatus animi dolor? Itaque in extremis Niptris
alios quoque objurgat, idque moriens :
Conqueri fortunam adversam, non lamentari
decet.
Id viri est officium, fletus muliebri ingenio
additus. |
Hujus animi pars illa mollior rationi sic paruit, ut severo imperatori
miles pudens.
51 In quo vero erit perfecta sapientia (quem adhuc
nos quidem vidimus neminem; sed philosophorum sententiis, qualis hic futurus
sit, si modo aliquando fuerit, exponitur), is igitur sive ea ratio quae
erit in eo perfecta atque absoluta sic illi parti imperabit inferiori,
ut justus parens probis filiis ; nutu, quod volet, conficiet, nullo labore,
nulla molestia; eriget ipse se, suscitabit, instruet, armabit, ut tamquam
hosti sic obsistat dolori. Quae sunt ista arma ? Contentio, confirmatio
sermoque intimus, cum ipse secum : " Cave turpe quicquam, languidum, non
virile ". 52 Obversentur
species honestae animo, Zeno proponatur Eleates, qui perpessus est omnia
potius quam conscios delendae tyrannidis
indicaret; de Anaxarcho Democritio cogitetur, qui cum Cypri in manus Timocreontis
regis incidisset, nullum genus supplicii deprecatus est neque recusavit.
Callanus Indus, indoctus ac barbarus, in radicibus Caucasi natus, sua voluntate
vivus combustus est; nos, si pes condoluit si dens, ferre non possumus.
Opinio est enim quaedam effeminata ac levis - nec in dolore magis quam
eadem in voluptate -, qua cum liquescimus fluimusque mollitia, apis aculeum
sine clamore ferre non possumus. 53 At vero C. Marius,
rusticanus vir, sed plane vir, cum secaretur, ut supra dixi, principio
vetuit se alligari, nec quisquam ante
Marium solutus dicitur esse sectus. Cur ergo postea alii? Valuit auctoritas.
Videsne igitur opinionis esse, non naturae malum? Et tamen fuisse acrem
morsum doloris idem Marius ostendit; crus enim alterum non praebuit. Ita
et tulit dolorem ut vir, et ut homo majorem ferre sine causa necessaria
noluit.
Totum igitur in eo est, ut tibi imperes.
Ostendi autem, quod esset imperandi genus; atque haec cogitatio, quid patientia,
quid fortitudine, quid magnitudine animi dignissimum sit, non solum animam
comprimit, sed ipsum etiam dolorem nescio quo pacto mitiorem facit.
54 Ut enim fit in proelio, ut ignavus miles ac
timidus, simul ac viderit hostem, abjecto scuto fugiat, quantum possit,
ob eamque causam pereat non numquam etiam integro corpore, cum ei qui steterit,
nihil tale evenerit, sic qui doloris speciem ferre non possunt, abjiciunt
se atque ita adflicti et exanimati jacent; qui autem restiterunt, discedunt
saepissime superiores. Sunt enim quaedam animi similitudines cum corpore.
Ut onera contentis corporibus facilius feruntur, remissis opprimunt, simillime
animus intentione sua depellit pressum
omnem ponderum, remissione autem sic urgetur, ut se nequeat extollere. 55
Et, si verum quaerimus, in omnibus officiis persequendis animi est adhibenda
contentio; ea est sola offici tamquam custodia. Sed hoc idem in dolore
maxime est providendum, ne quid abjecte, ne quid timide, ne quid ignave,
ne quid serviliter muliebriterve faciamus, in primisque refutetur ac rejiciatur
Philocteteus ille clamor. Ingemescere non numquam viro concessum est, idque
raro, ejulatus ne mulieri quidem. Et hic nimirum est " lessus", quem duodecim
tabulae in funeribus adhiberi vetuerunt. 56 Nec vero
umquam ne ingemescit quidem vir fortis ac sapiens, nisi forte ut se intendat
ad firmitatem, ut in stadio cursores exclamant quam maxime possunt. Faciunt
idem, cum exercentur, athletae, pugiles vero, etiam cum feriunt adversarium,
in jactandis caestibus ingemescunt, non quod doleant animove succumbant,
sed quia profundenda voce omne corpus
intenditur venitque plaga vehementior.
Quid? qui volunt exclamare majus,
nam satis habent latera, fauces, linguam intendere, e quibus elici vocem
et fundi videmus? Toto corpore atque omnibus ungulis,
ut dicitur, contentioni vocis adserviunt. 57 Genu
mehercule M. Antonium vidi, cum contente
pro se ipse lege Varia diceret, terram tangere. Ut enim balistae lapidum
et reliqua tormenta telorum eo graviores emissiones habent, quo sunt contenta
atque adducta vehementius, sic vox, sic cursus, sic plaga hoc gravior,
quo est missa contentior. Cujus contentionis
cum tanta vis sit, si gemitus in dolore ad confirmandum animum valebit,
utemur; sin erit ille gemitus elamentabilis, si inbecillus, si abjectus,
si flebilis, ei qui se dederit vix eum virum dixerim. Qui quidem gemitus
si levationis aliquid adferret, tamen videremus, quid esset fortis et animosi
viri; cum vero nihil imminuat doloris, cur frustra turpes esse volumus?
Quid est enim fletu muliebri viro turpius? 58 Atque
hoc praeceptam, quod de dolore datur, patet latius. Omnibus enim rebus,
non solum dolori, simili contentione animi resistendum est. Ira exardescit,
libido concitatur; in eandem arcem confugiendum est, eadem sunt arma sumenda.
Sed quoniam de dolore loquimur, illa omittamus. Ad ferendum igitur dolorem
placide atque sedate plurimum proficit toto pectore, ut dicitur, cogitare
quam id honestum sit. Sumus enim natura, ut ante dixi (dicendum est enim
saepius), studiosissimi adpetentissimique
honestatis; cujus si quasi lumen aliquod aspeximus, nihil est quod, ut
eo potiamur, non parati simus et ferre et perpeti. Ex hoc cursu atque impetu
animorum ad aeram laudem atque honestatem illa pericula adeuntur in proeliis;
non sentiunt viri fortes in acie vulnera, vel sentiunt, sed mori malunt
quam tantum modo de dignitatis gradu demoveri. 59
Fulgentis gladios hostium videbant Decii,
cum in aciem eorum inruebant. His levabat omnem vulnerum metum nobilitas
mortis et gloria. Nam tam ingemuisse Epaminondam putas, cum una cum sanguine
vitam effluere sentiret? Imperantem enim patriam Lacedaemoniis relinquebat,
quam acceperat servientem. Haec sunt solacia, haec fomenta summorum dolorum.
60 Dices : quid in pace, quid domi, quid in lectulo?
ad philosophos me revocas, qui in aciem
non saepe prodeunt. E quibus homo sane levis, Heracleotes Dionysius, cum
a Zenone fortis esse didicisset, a dolore dedoctus
est. Nam cum ex renibus laboraret, ipso in ejulatu clamitabat falsa
esse illa quae antea de dolore ipse sensisset. Quem cum Cleanthes condiscipulus
rogaret quaenam ratio eum de sententia deduxisset, respondit :
-- " Quia, cum tantum operae philosophiae dedissem, si dolorem tamen
ferre non possem, satis esset argumenti malum esse dolorem. Plurimos autem
annos in philosophia consumpsi nec ferre possum; malum est igitur dolor.
"
Tum Cleanthem, cum pede terram percussisset,
versum ex Epigonis ferunt dixisse:
Audisne haec Amphiarae sub terram abdite? |
Zenonem significabat, a quo illum degenerare dolebat. 61
At non noster Posidonius; quem et ipse saepe vidi et id dicam, quod solebat
narrare Pompeius, se, cum Rhodum venisset decedens ex Syria, audire voluisse
Posidonium; sed cum audisset eum graviter esse aegrum, quod vehementer
ejus artus laborarent, voluisse tamen nobilissimum philosophum visere;
quem ut vidisset et salutavisset honorificisque verbis prosecutus esset
molesteque se dixisset ferre, quod eum non posset audire, at ille : " Tu
vero", inquit, " potes, nec committam
ut dolor corporis efficiat ut frustra tantus vir ad me venerit. " Itaque
narrabat eum graviter et copiose de hoc ipso, nihil esse bonum, nisi quod
esset honestum, cubantem disputavisse,
cumque quasi faces ei doloris admoverentur, saepe dixisse : " Nihil agis,
dolor! quamvis sis molestus, numquam te esse confitebor malum ".
62 Omninoque omnes clari et nobilitati labores
continuo fiunt etiam tolerabiles. Videmusne ut, apud quos eorum ludorum
qui gymnici nominantur magnus honos sit, nullum ab eis qui in id certamen
descendant devitari dolorem? apud quos autem venandi et equitandi laus
viget, qui hanc petessunt, nullum fugiunt dolorem. Quid de nostris ambitionibus,
quid de cupiditate honorum loquar? quae flamma est per quam non cucurrerint
ei qui haec olim punctis singulis colligebant? Itaque semper Africanus
Socraticum Xenophontem in manibus habebat, cujus in primis laudabat illud,
quod diceret eosdem labores non esse aeque graves imperatori et militi,
quod ipse honos laborem leviorem faceret imperatorium. 63
Sed tamen hoc evenit, ut in vulgus insipientium opinio valeat honestatis,
cum ipsam videre non possint. Itaque fama et multitudinis judicio moventur,
cum id honestum putent quod a plerisque laudetur. Te autem, si in oculis
sis multitudinis, tamen ejus judicio stare nolim nec, quod illa putet,
idem putare pulcherrimum. Tuo tibi judicio est utendum; tibi si recta probanti
placebis, tum non modo tete viceris, quod paulo ante praecipiebam, sed
omnes et omnia. 64 Hoc igitur tibi propone, amplitudinem
animi et quasi quandam exaggerationem quam altissimam animi, quae maxime
eminet contemnendis et despiciendis doloribus, unam esse omnium rem pulcherrimam,
eoque pulchriorem, si vacet populo neque plausum captans se tamen ipsa
delectet. Quin etiam mihi quidem laudabiliora videntur omnia, quae sine
venditatione et sine populo teste fiunt, non quo fugiendus sit (omnia enim
bene facta in luce se collocari volunt), sed tamen nullum theatrum virtuti
conscientia majus est.
65 Atque in primis meditemur
illud, ut haec patientia dolorum quam saepe jam animi intentione dixi esse
firmandam, in omni genere se aequabilem praebeat. Saepe enim multi qui
aut propter victoriae cupiditatem aut propter gloriae aut etiam, ut jus
suum et libertatem tenerent, vulnera exceperunt fortiter et tulerunt, eidem
omissa contentione dolorem morbi ferre non possunt; neque enim illum quem
facile tulerant ratione aut sapientia tulerant, sed studio potius et gloria.
Itaque barbari quidam et inmanes ferro decertare acerrime possunt, aegrotare
viriliter non queunt. Graeci autem homines, non satis animosi, prudentes,
ut est captus hominum, satis, hostem
aspicere non possunt, eidem morbos toleranter atque humane ferunt. At Cimbri
et Celtiberi in proeliis exultant, lamentantur in morbo. Nihil enim potest
esse aequabile, quod non a certa ratione proficiscatur. 66
Sed cum videas eos qui aut studio aut opinione ducantur, in eo persequendo
atque adipiscendo dolore non frangi, debeas existimare aut non esse malum
dolorem aut, etiamsi, quicquid asperum alienumque natura sit, id appellari
placeat malum, tantulum tamen esse,
ut a virtute ita obruatur, ut nusquam appareat. Quae meditare,
quaeso, dies et noctes. Latius enim manabit haec ratio et aliquanto majorem
locum quam de uno dolore occupabit. Nam si omnia fugiendae turpitudinis
adipiscendaeque honestatis causa faciemus, non modo stimulos doloris, sed
etiam fulmina fortunae contemnamus licebit, praesertim cum paratum sit
illud ex hesterna disputatione perfugium. 67 Ut enim,
si cui naviganti praedones insequantur, deus qui dixerit : " Ejice te navi;
praesto est, qui excipiat, vel delphinus, ut Arionem Methymnaeum vel equi
Pelopis illi Neptunii, qui " per undas currus suspensos rapuisse " dicuntur,
excipient te et, quo velis, perferent", omnem omittat timorem, sic urgentibus
asperis et odiosis doloribus, si tanti sint, ut ferendi non sint, quo sit
confugiendum, tu vides.
Haec fere hoc tempore putavi esse dicenda.
Sed tu fortasse in sententia permanes.
-- Minime vero, meque biduo duarum rerum quas maxime timebam spero
liberatum metu.
-- Cras ergo ad clepsydram ; sic enim diximus, et tibi hoc video
non posse deberi.
-- Ita prorsus, et illud quidem ante meridiem, hoc eodem tempore.
-- Sic faciemus tuisque optimis studiis obsequemur.